Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/59

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
56
mémoires

pus, cum magno exercitu et gentibus civitatis Aniciensis ivit ad dictum castrum de Captolio et dictum castrum cepit et habuit, occasione maleficii perpetrati in civitate Aniciensi per gentes domine Agnetis de Captolio et Ponceti tunc ejus filii.

Requisitus qualiter scit, dixit quod ipse vidit quendam et quandam mulierem apud Anicium interfectos gladio seu gladiis jacentes in lectis in Grazia, ante portam ecclesie Aniciensis, qui dicebantur interfecti fuisse per gentes dicte domine Agnetis et Ponceti de Captolio, ejus filii, et tunc occasione illa dictus dominus episcopus ivit cum gentibus suis ad castrum de Captolio et cepit dictum castrum de Captolio, ut audivit dici a gentibus qui inde veniebant.

Item dixit se vidisse et audivisse dictum dominum episcopum euntem verssus dictum castrum de Captolio.

Requisitur de tempore, dixit quod bene sunt quinquaginta anni et plus.

Requisitus de convencione contenta in dicto capitulo, dixit famam esse quod dicta convencio fuit facta inter dictum dominum episcopum et dominum Poncetum de Captolio tempore quo reddidit dictum castrum.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod gentes comuniter dicunt.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in civitate Anicii et inter multos dicte civitatis.

Requisitus si tunc temporis vivebat pater dicti Ponceti, dixit quod sic, ut audivit dici, et detinebatur apud monasterium de Sancto Theofrido, cum esset mente captus ut dicebatur.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo ; aliter tamen dixit se nescire.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos, dixit ut supra.

Item super tertio capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in dicta capitulo et quod ipse audivit dici frequenter a dicto domino Poncio, quod ipse tenebat dictum castrum de Captolio cum pertinenciis suis in feudum ab ecclesia Aniciensi.

Item super quarto et quinto capitulis requisitus, dixit ut in primo dixit et nichil plus.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo ; aliter tamen dixit se nichil scire.

Item super septimo et octavo et nono et decimo et undecimo et xiio et xiiio et xiiiio et xvo, dixit idem quod in sexto et nichil plus.

Item super xvio capitulo requisitus, dixit se nichil scire.