Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/63

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
60
mémoires

Item super xvo et xvio capitulis requisitus, dixit se nihil scire.

Item super xviio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod ipse vidit bene sexies quod homines habitantes infra dictas limitaciones veniebant ad castrum de Captolio et ibi faciebant manobras, cum operabatur dictum castrum, et ibi se recolligebant cum erat guerra.

Requisitus in qua guerra vidit recolligere dictos homines infra dictum castrum, dixit quod in guerra d’Aynac quam habebat cum dicto castro de Captolio et eciam in guerra quam faciebat contra dictum castrum de Captolio Ugo de Torno.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit se nihil aliud scire quam supra dixerat.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si tunc temporis, quando dictus dominus episcopus Aniciensis cepit dictum castrum de Captollo, vivebat pater dicti domini Poncii, dixit se nescire ; videtur tamen sibi quod non.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore, doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Pons du Prat, de Chapteuil.

Poncius de Prato de Captolio, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit se vidisse et audivisse, bene sunt xl anni et plus, quod dominus B., condam Aniciensis episcopus, cum magno exercitu venit ad castrum de Captolio et dictum castrum per vim cepit et gentes, que erant infra dictum castrum de Captolio pro domino Poncio de Captolio et domina Agnete, ejus matre, ejessit extra, et quendam militem, qui vocabatur dominus Drogo d’Albusso, posuit in dicto castro ut custodiret dictum castrum pro eo et ecclesia Aniciensi.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse tunc vidit et audivit, et erat infra dictum castrum cum fuit captum et eciam capto dicto castro de Captolio pluries comedit et bibit cum dicto domino Droguo d’Albusso, milite, qui custodiebat pro dicto domino episcopo dictum castrum.

Requisitus quare dictus dominus episcopus cepit dictum castrum, dixit quod ex eo, ut dicebatur, quia gentes dicti domini Poncii de Captolio et do-