Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/67

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
64
mémoires


Déposition de Guillaume Médici.

Guillermus Medici, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit famam esse quod dominus Poncius de Captolio fecerat pactum cum domino Bernardo, tunc Aniciensi episcopo, eo tempore quo recuperavit terram suam, quod si decederet absque herede ex suo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum pertinenciis suis in posterum et perpetuo ecclesie Aniciensis esset.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod gens dicit.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in terra de Captolio et inter gentes ejusdem terre.

Requisitus a quanto tempore fuit ista fama, dixit quod bene sunt xxx anni quod fuit dicta fama et ab illo tempore citra fuit dicta fama.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit idem ut in primo et nichil plus.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit esse famam de contentis in dicto capitulo.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos et a quanto tempore citra, dixit et respondit ut supra in primo capitulo.

Item super quarto et quinto, dixit famam esse de contentis in eis.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos et a quanto tempore citra, dixit et respondit ut supra in primo capitulo.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super viio capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super viiio et ixo et xo capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit se audivisse dici ab Ugone Penthecosta, cum quo, ipse qui loquitur, morabatur, ut dixit, quod dominus Poncius de Captolio fecerat quandam literam domino B., Aniciensi episcopo, in qua continebatur quod si dictus dominus Poncius de Captolio decederet absque herede ex sue corpore procreato, quod castrum de Captolio eum pertinenciis suis et terra ei inherenti esset in posterum et perpetuo ecclesie Aniciiisis.

Item dixit se audivisse dici a dicto Ugone quod ipse dictam literam fecerat sigillari de xiii sigillis et eam portaverat baronibus Vellaycis ut dictam literam sigillarent.