Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/71

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
68
mémoires

Requisitus si dictus dominus episcopus tenebat dictum castrum vel alius pro eo, dixit quod quidam miles qui vocabatur dominus Droguo.

Requisitus qualiter scit quod dictus dominus Droguo teneret dictum castrum pro dicto domino episcopo, dixit quod vidit dictum dominum Droguonem infra dictum castrum tenentem et custodientem dictum castrum, et dicentem quod pro dicto domino episcopo tenebat dictum castrum.

Item dixit se vidisse et audivisse, ut dixit, postea elapssis sex vel septem annis, quod dictus dominus episcopus una cum dicto domino Poncio de Captolio et pluribus aliis venerunt quadam die ad castrum de Captolio, et tunc audivit dictum dominum episcopum dicentem, ut dixit : Domini, tantum rogaverunt nos amici Poncii de Captolio et ipse idem Poncius quod opporteret nos ei reddere castrum de Captolio, et nos reddimus ei dictum castrum de Captolio cum pertinenciis suis, sub hoc pacto et sub hac condicione, quod si ipse moriatur absque herede ex suo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum omnibus suis pertinenciis reddeat et sit in posterum et perpetuo ecclesie Aniciensi. Et tunc dictus dominus Poncius, qui ibi presens erat, recepit dictum castrum cum pertinenciis suis sub dicto pacto et dicta condicione.

Requisitus qualiter scit, dixit quod sic vidit et audivit et presens erat.

Requisitus in quo loco predicta fuerunt facta et dicta, dixit quod apud castrum de Captolio infra burgum in platea.

Requisitus de presentibus, dixit se non recordari.

Requisitus si tunc temporis vivebat pater dicti domini Poncii de Captolio, dixit quod sic.

Requisitus qualiter scit, dixit et respondit quod vidit eum postea frequenter apud Captolium et apud monasterium de Sancto Theofredo, ubi detinebatur captus, cum esset furiosus.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo, aliter tamen nescit ut dixit.

Requisitus quid est fama, dixit quod illud quod dicit tota gens.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, respondit et, dixit quod in terra de Captolio et inter gentes dicte terre.

Requisitus quando habuit ortum dicta fama, dixit quod bene sunt xl anni et a xl annis citra ipse audivit, ut dixit, dictam famam.

Item super quarto et quinto capitulis requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.