Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/74

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
71
documents et notes sur le velay

chas in dicto castro, et hoc vidit de guerra domini Ademarii domini de Fayno et domini Ugonis de Tornono.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit ut supra dixerat et nichil plus.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Guillaume de Montrevel.

Dominus Guillermus de Monte Revello, testis juratus, requisitus, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo, aliter tamen dixit se nescire.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam publicam quod comuniter dicitur a populo vel majore parte populi.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in civitate Anicii et terra de Captolio et in locis circumvicinis et inter gentes dictorum locorum.

Requisitus quando habuit ortum ista fama, dixit quod bene sunt xxx anni quod ipse audivit istam famam.

Requisitus si tempore, quo dicitur fuisse facta dicta convencio inter dictos dominum episcopum et dictum dominum Poncium de Captolio, vivebat pater dicti domini Poncii, dixit se nescire : audivit tamen dici quod tunc temporis vivebat.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit famam esse de contentis in dicto capitulo.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos et a quo tempore citra habuit ortum dicta fama, dixit ut supra.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eodem capitulo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod ipso vidit et audivit, quod dictus dominus Poncius de Captolio fecit fidelitatem et homagium pro predictis castris et fortaliciis de Captolio et de Monte usto et de Monte viridi et mandamentis atque tenementis eorum tribus episcopis Aniciensibus, videlicet domino Armando de Podomiaco, domino Guidoni Fulchodii, domino Guillermo de Rota successive ; et ita dixit se vidisse et audivisse legi duas vel tres litteras sigilatas sigillis tam dicti domini Poncii quam predecessorum suorum, in quibus continebatur quod predicta castra et fortalicia et eorum