Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/166

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

450 ŒUVRES

place ^ : « Si praedictus aëris cylindrus sit praedicti vacui tubo contenti, vel altitudinis hydrargyreae causa, utpote cui aequi- ponderet, videtur illum cylindrum aëreum breviorem, et ideo cylindrum hydrargyreum minoris altitudinis futurum, si fiât observatio ex turris, aut montis alicujus vertice, verbi gratia, ad tholi S. Pétri fenestras, quae cum 5o, ad mini- mum, sexpedas à terra distant, si cylindrus aëreus unicam 2 5oo sexpedarum leucam altus esset, ille cylindrus brevior esset quinquagesimâ sui parte, juxta praedictas fenestras, quam prope S. Pétri Gonfessionem.

« Sed cum pag. [10^] ostenderimus cylindrum aëreum esse 2 leucarum^, ad minimum, sola pars centesima rescin- detur, quae cum soli centesimae parti cylindri hydrargyrei respondeat, vix sensibilis erit illius decurtatio, quandoqui- dem solâ fere pedis quinquagesimâ parte, hoc est, proxime, quartâ parte lineae, brevior erit.

« At vero si ex vertice montis leucam alti experiaris, cy- lindrus hydrargyreus futurus est unius duntaxat psdis, cum sesquidigito : quod si minime contigerit, signum est causam istius vacui non esse cylindrum aëreum : nisi quis conten- derit superiorem aëris superficiem non esse sphaericam, sed plus aut minus attolli, juxta varios terrae situs.

« Porro si fuerit atmosphaera sphaerica, cujus sit idem ac terrae centrum, Rothomagi cylindrus hydrargyreus Parisiensi, hicque Divionensi, aut Lingonensi altior esse deberet, cum Rothomagum à Lutetia différât totâ Sequanae declivitate, quae forsan turrim B. Mariae Parisiensis, vel etiam pyrami- dem admirandam Rothomagensem exaequat : sitque praeterea major declivitas reliquae Sequanae usque ad illius originem. Quod etiam de caeteris fluviis dicendum.

��I. P. 3-4. M. Duhem a mis en lumière l'importance historique de celte Préface dans son étude sur le P. Marin Mersenne et la Pesan- teur de l Air (loc. cit., p. 8i4-8i5).

3. Ch. VI : De aère ponderando. — Voir la première lettre de Tor- ricelli à Ricci, citée plus haut, p. i3, notre introduction à la Seconda Narration de Roberval, p. 290 et la note delà page 36i.

�� �