Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/346

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

330 ŒUVRES

censerent admittendum esse praeterea corpus quoddam subtilissimum per totam Naturam disseminalum, quod nuUâ vel certe insensibili resistentiâ, et vitrum, et alla corpora, etiam durissima permeat : hoc autem corpus, alii Yocarunt materiam subtilem ; alii purum aetherem ; alii, spiritum aëreum^ ; alii aliter; volueruntque rare- factionem aëris nihil aliud esse quàm minimarum ejus- dem partium, sive atomorum ex quibus ille componitur, longationem a se invicem, relictis inter ipsas innumeris spatiolis quae a subtilissimo illo corpore occupentur : quemadmodum, commoto pauco caeno intra aquam, aut pulvere minutissimo in aëre, tota aqua apparet turbida, aut aër totus nabilosus ; quia cœni aut pulveris atomi per amplissimum spatium facile extenduntur, nec tamen totum repleut in solidum, relictis innumeris spatiolis, quae ab aqua, vel ab aëre occupantur. Quidam alii contra, concessâ similiter aëris rarefactione, quam eodem modo per atomorum illius disjunctionem a se invicem explica- bant ; censuerunt innumera illa spatiola inter atomos re- licta, rêvera esse vacua : atque, bac saltem ratione, dari in rerum Natura vacuum inter omnes atomos ex quibus ille componitur, disseminatum.

Haec, inquam, fuit non paucorum opinio bipartita. At vero reliqui fere omnes numéro longe superiores^, quippe peripatetici, nihil cunctantes statuerunt talem aëris rare- factionem solidam esse : nihil in ea alieni corporis, nihil vacui admitti : aërem, sive condensatum, sive rarefaclum, perfecte continuum existere ; ac plane ridiculam esse ip-

��1. Voir les Expériences nouvelles touchant le Vuide, p. 72, et la Lettre au Pà Noël, p. 97.

2. Voir la Responsio de Pierius, p. 19 : « Habet [Roberval] audi- tores plurimos Philosophia peripatetica imbutos. » .

�� �