Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/528

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
508
ŒUVRES

thematiche (année 1875, t. VIII, p. 236) a fait connaître un écrit intitulé Vacuum pleno suppletum. Suivant son habitude le P. Magni en donne la date exacte : Scribebam Viennæ die 14 August. 1650. Nous y avons relevé trois passages concernant Pascal.

1° « Lectori : Antequam, Amice Lector, aggrediare lectionem hujus opusculi, te monendum duxi, quod Evangelista Torricellus, Magni Ducis Hætruriæ Mathematicus, exhibuit per Hydrargyrum illa expérimenta de Vacuo, de quibus toto pene orbe acerrime disputatur. Huic experimento accessit illud ipsum, exhibitum etiam per aquam a D. de Paschal, quo ipso anno P. Valerianus Magnus Capuccinus, inscius horum, suopte ingenio edidit utrumque spectaculum Serenissimo Régi Poloniæ. »

2° Puis le début de l’Ecrit : « Numero tres annos a prima exhibitione meorum experimentorum de possibilitate Vacui quæ toto hoc tempore exercuerunt ingénia multorum, et inaudio prodiisse de argumento tam nobili lucubrationes illustres, quarum tamen nullam vidi præter publicatas à P. Mersenno, a D. de Paschal, a D. de Roberval Gallis, et ab authore anonymo ad Magnum Amicum, consciis ejusdem experimenti primo exhibiti in Italia, à Torricello Magni Ducis Hætruriæ Mathematico. »

3° Enfin Valeriano Magni aborde le problème des variations que la pression atmosphérique peut entraîner dans la hauteur de la colonne mercurielle : « Memini me legisse apud P. Mersennum, quod ipse et plerique, inter quos Gassendus et non-nulli PP. Jesuitæ ignorantes causam, cur altitudo staturæ Mercurii in tubo variat, eam pervestigabant studio ingenii : sed en illam conspicuam oculis scilicet, statura Mercurii crescit, si tubus descendat minus : decrescit, si descendat magis. Non commemoro alias ejusdem variationis causas. — Laudat Mersennus Torricellum, quod sentiat Mercurium elevari in tubo ab aere, premente Mercurium, qui continetur in vase cui tubus mergitur. — Hinc D. de Paschal vir inter Gallos præcipuæ nobilitatis, post deprehensam staturam Mer-