Raoul de Cambrai/Appendice

La bibliothèque libre.
Anonyme
Texte établi par Auguste Longnon ;Paul MeyerFirmin Didot (p. xcvi-civ).







APPENDICE






APPENDICE

L’HISTOIRE DE RAOUL DE CAMBRAI ET DE BERNIER


d’après la chronique de Waulsort[1]


D’Achery, Spicilegium, t. VII (p.518-524), de l’édition in-4o, t. II (p. 710-712), de l’édition in-folio.)

(1) Processu tamen volvente, haud multo post, ultima labentis ætatis clauditur dies Heriberti, comitis de Sancto Quintino[2], qui viam universæ carnis ingressus superstites post se quatuor filios reliquit ; quibus, ut regimine fratris sui comitis Eilberti[3] nutrirentur, et hereditate eorum terræque ejus industria auxilioque tuerentur, obedire præceptis præcepit. Cum vero istius angoris mæstitudine premeretur, et ab amicis et fratribus funeris exsequiæ præpararentur, quidam Cameracensis comes Rodulfus nomine, qui dignitate regalis consanguinitatis gloriabatur, adversus quatuor Heriberti filios, confidens in robore fortitudinis suæ, insurrexit, et annuente rege Francorum, videlicet avunculo suo, terras eorum invasit, sicque evaginata iniquitate quam consideraverat[4], adversæ partis cuneus ab eodem præparatur, et atrocis crudelitatis dolus, qui clausus latuerat, evidentibus indiciis in propatulo manifestatur. Reciproca namque crudelitate a genitore puerorum et patruis se vinculatum reminiscens, præfatus rex jus abnegans, injuste possessiones, terras, hereditatesque corum supradicto Rodulfo concessit ; sicque ab hoc norma justitiæ confusa est, et gravis periculi commotio ab utraque parte machinatur[5].

(2) In exordio suæ congressionis, Rodulfus oppidum Sancti Quintini obsidendo aggressus est expugnare ; quod cum ab eodem minime caperetur, impetum vimque resistentium ferre non valens, ignibus deliberabat aduri[6]. Cumque certatim istius iniquitatis ruina machinaretur, concursu hostium nobilium virorum nobile oppidum repente crematur, et villa mobilibus et diversis repleta commentibus, diversorumque agminum stipata plebe depopulatur, et cum ea templi ædificia uruntur, et ad nihilum rediguntur. Inter hæc templum virginum monialium[7] a fratribus haud multo post constructum, et magnis prædiorum honoribus ditatum, propter cujusdam nobilissimæ mulieris conversionem, quæ se sacri veli consecratione, relicto sæculari habitu munierat, aduritur, et cum eo hæc nobilis mulier et virginum chorus. Mulier autem hæc, cum magnis orta foret natalibus, seducta fuisse dignoscitur a comite Eilberto quasi sub quadam conjugii confœderatione ; quæ cum eo permansit, quousque alterius nobilissimæ prosapiæ mulieris, legalis decreti cæremonia, conjugii dans consensum, necteretur contubernio ; quæ cum spernendo se cerneret postponi, ordine supradicto curam sæcularis negotii postposuit[8].

(3) Hæc itaque ex supradicto comite filium enixa est, cui in spiritali regeneratione et nominis acquisitione Bernerus nomen impositum est. Hic avulsus a lacte, atque dempto ubere ablactatus, supradicto Rodulfo urbanitatis gratia traditus est nutriendus, qui cum aliis juvenibus nobilibus vernaculis serviebat ex armorium apparatu. Ut vero matris adustionem, patris, patrui ac filiorum ejus agnovit detrimentum, et honoris diminutionem, imbecillitatis suæ condoluit importunitatem, eumque tædere cœpit cum proximorum infortunio mors suæ unicæ genitricis, et repentini casus cœpit conqueri austeritatis improbitatem. Cumque crebro in hoc conquereretur infortunio, lacrymabilique ejulatu gravis finis interitum memoratæ genitricis lugeret, luctus ejus ad domini sui aures pervenit. Unde conversus in iram, post jurgiorum proverbia, occiput sui capitis vulneravit nimia fervens insania; sicque bonæ indolis adolescentulum removit a contubernio suorum familiarium. Talis siquidem gravedinis et molestiarum acerbitas cum a filio patri nuntiaretur, reciprocatus dolor graviter renovatur, quo exasperati cordis meditatione, confluentia diversarum gentium multiplici numerositate conglobata, catervæ multiplices disponuntur, et machinamento prudentium congressiones Rodulfo præparantur. Præfatus siquidem Bernerus, infra quanquam pueriles annos positus, eventum rei graviter accepit, et actionem præteritam non pueriliter investigans, rogavit patrem militiæ sibi non negare armaturam. Tandem ipse quod concupierat voto adeptus militiam honestis moribus adornavit. Cum vero ab utrisque partibus graviter fortiterque præliaretur, et invicem adversarum partium cadavera mucrone sæviente passim sternerentur, cum capite primæ cohortis Bernerus voluit apparere, quo strenuitatem suæ actionis evidentius voluit ostendere.

(4) Igitur in tempore definitæ congressionis antequam, pariter convenirent, de morte matris Rodulfum sicut suum dominum convenit, a quo inconvenienter improperia sustinendo repulsus ; dominum suum postposuit, et sibi fidem post hæc servare denegavit. Ordine siquidem certaminis composito, obvius affuit in concertatione Bernerus Rodulfo, cui mortem matris requirens anteposuit, et ab eodem sibi hanc injusto judicio sublatam nuntiavit, Hic autem verba illius ignaviæ æquiparans, insultationis verba illi respondendo reddidit, corpusque illius ab eo simili sorte fieri pronunciavit. Ut autem istius commotionis verba a Rodulfo accepit Bernerus, in indignationem conversus et iram, spiculo et ense contumacem militem aggressus est, et in impetu sui spiritus ab ejus corpore animam viriliter non timuit abstrahere. Sedata itaque seditione istius malæ contritionis et doloris, gemitus suæ partis factus est Rodulfus, et ulto sanguine, qui ab eo effusus fuerat innoxius, hereditates et terræ, quæ per violentiam ab eo fuerant usurpando invasæ, Heriberti heredibus restituuntur juste, judicio, probitate, industria, fortitudine familiarium amicorum[9].

(5) Hujus rei gratia, et prosperorum actuum prudenti progressu omnimoda urbanitate compositus, a suo genitore et familiaribus iste egregius adolescens complectebatur tenere, in quibus successor paternæ hereditatis credebatur fore, quia ex sponsalis confœderationis connexione patri heres negatus cælica voluntate, quo nomen ejus dilataretur posteritatis successione. Surrexit interea ex Rodulfi radice, gravis infestationis et totius iniquitatis dolo[10] repletus quidam surculus, nomine Walterus, qui ejusdem pompaticæ regalis consanguinitatis tumendo gloriabatur propinquitate, veluti sororis Rodulfi filius. Hic autem adversus Eilberti filium, Bernerum scilicet, inter innumeras adversæ partis catervas, cohortium princeps primus effectus surrexit, et ab hoc sui avunculi mortem requisivit. Illum autem sibi injusto judicio ab eo præeunte mortem demptum pronuntiavit, et ab eodem manu propria contra jus fasque illum exstinctum dicens, mœroris affectum per cordis contriti verba evidentibus indiciis indicavit. Tumultus autem venturæ congressionis, et tempestuosus ardor gravis angoris utraque parte machinatus, propositione verborum horum quadam ex parte conquierunt. Contra hæc mortem matris, fracturam capitis, vel detrimentum genitoris et patruorum desolationem illi respondendo Bernerus opposuit ; et hæc omnia injusto judicio sustinuisse ab eodem replicavit[11].

(6) Animati igitur diræ congressionis et adversæ machinationis mutua confabulatione, uno conspirationis consensu adversum se invicem exaggerantes malum, regis præsentiam adiere, et ibi, ex utraque parte datis obsidibus, condixerunt sub regalis juris observatione et suæ litis agone, suæ propositionis verba confirmare. Statuto siquidem certi temporis die una pariter convenere, atque ipsis acriter modo irremediabili invicem propugnantibus, triduano litigio sese ceciderunt ; pro quibus regiæ magnificentiæ auctoritatem, cernentes constantiam et fortitudinem juvenum mutuae partis exercitus, interpellavit. Regalis itaque auctoritatis ut pervenit ad eos sententia, armaturam suam obsidibus suis tradiderunt. Palatinorum autem procerum judicio abjudicatum litigium, et moderatione inlustrium[12] virorum pacata sunt jurgia tumultuantium puerorum, eorumque conflictus pacem dedit mutuæ partis principibus : sed virus præteritæ commotionis in Viromannorum et Cameracensium serpit visceribus usque in præsens tempus[13].

(7) Dei post hæc judicium, ejusque ordinatio qui quos creat et sui signaculi virtute conservat, regit, suaque gubernatione in prosperis adversitatibusque provehit, istum adolescentem Bernerum videlicet vocavit, vocandoque sui spiraminis commissum suscepit[14] ; atque sic ejusdem assumptionis vocatio patri facta est diutinæ desolationis et lacrymabilis rememorationis sæva destitutio, orbatioque irrecuperabilis. Pulsatus igitur tantis talibusque eventibus, infortunium diversorum casuum corporis et animæ timere cœpit venerandus comes, priscæ reminiscens conversationis enormitatem, et antiquorum contagiorum præteritam actionem, quid egerit diuturna meditatione cœpit meditari, et se reum voce lacrymabili ex transactis facinoribus confiteri. Cumque jugi mœroris anxietate filii defleret destitutionem, suæ intentionis actionem suppliciter ad Deum convertit, et in studio istius bonæ voluntatis ex sui juris proprietario, una cum sua clarissima conjuge Heresinde, archangeli Michaelis ob honorem in Tirasce basilicam condidit, eoque in loco sub tramite beati Benedicti Deo militantibus coadunatis fratribus, ipsis abbatem præficiens, ad usus quotidiani victus stipendia constituit non modica, locumque illum sub ditione et ordinatione Laudunensis ecclesiæ antistitis constituit.

  1. Nous réimprimons ce morceau d’après d’Achery, Spicilegium, II, 100 de l’éd. in-fol. ; VII, 511-524, de l’édition in-4o. Le texte n’en est pas toujours fort correct, mais nous n’avons pu le vérifier sur le seul ms. connu, probablement identique au ms. de Gembloux dont s’est servi d’Achery, qui a été récemment retrouvé dans la bibliothèque du grand séminaire de Namur, et d’après lequel une nouvelle édition de la chronique doit être donnée en Allemagne ; voy. Neues Archiv der Gesellschaft für æltere deutsche Geschichtskunde, III, 220.
  2. Herbert II, comte de Vermandois, mort en 943.
  3. Ybert (Eilbertus), que la chanson de Raoul de Cambrai présente comme l’un des quatre fils du comte Herbert de Vermandois, est pour l’auteur du Chronicon Valciodorense l’aîné des sept fils du comte lorrain Ebroin et d’Ève, fille du comte Guerri. Ses six frères puînés sont désignés dans l’ordre suivant : le comte Eudes de Roye (Uddo de Roix), le comte Herbert de Saint-Quentin, le comte Gérart d’Audenarde, le comte Boson, le comte Guitier et l’évêque Marquart. En outre, la chronique de Waulsort fait descendre Ybert d’un autre héros épique, Aimeri de Narbonne, et de la femme de celui-ci, « la comtesse Ermengarde, sœur de Boniface, le grand prince de Pavie » : le comte Garin de Asclovia (le Garin d’Anceüne des poèmes francais ?), fils d’Aimeri, aurait été le père du comte Beuvon Sans-Barbe, l’aïeul du comte Ebroin et le bisaïeul d’Ybert (§ 3 du Chronicon Valciodorense). Mais le paragraphe du Chronicon qui renferme la généalogie du comte Ybert est, paraît-il, l’œuvre du religieux qui, vers l’an 1243, continua jusqu’à son époque l’histoire du monastère de Waulsort (Histoire littéraire de la France, VIII, 348), et obéit, dans les quelques lignes que nous analysons, à la tendance si manifeste alors de rattacher à deux ou trois familles héroïques tous les héros des chansons qui constituaient alors le cycle carolingien.
  4. Corr. concelaverat ?
  5. Cf. tirades xxxix et suiv. de la chanson.
  6. Cet épisode de la guerre de Raoul de Cambrai contre les fils de Herbert ne figure pas dans la chanson que nous publions.
  7. Le monastère d’Origni.
  8. Cf. Raoul de Cambrai, tirades lx et suiv.
  9. Tir. lxxiii et suiv.
  10. L’édition in-folio donne ici dono
  11. Cf. Raoul de Cambrai, tir. clxxviii et suiv.
  12. Les éditions portent industrium
  13. Cf. Raoul de Cambrai, tir. ccxx et suiv.
  14. La mort prématurée de Bernier terminait évidemment la chanson de Raoul de Cambrai, mais l’auteur de la seconde partie de ce poème prolongea d’une vingtaine d’années la vie du fils d’Ybert de Ribemont pour le faire enfin mourir d’une façon aussi tragique qu’inattendue après un récit de plus de 4,000 vers.