Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/341

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 325

evadit taie experimentum, quod, apposito ad aciculae foramen digito, ubi opus, fuerit, sistitur hydrargy- rum, ne amplius fluere possit. Quod si prœterea, supra hydrargyrum extet aliqua aquac portio, puta unius aut duorum digitorum ; mirum est quam ingentes appa- reant intraaquainillam,guttula3 ipsœ aëris quœ infra hy- drargyrum adeo exiguae apparuerant : qulppe [quia quœ] ' prius a multo hydrargyro valde premebantur nunc nullo prope paucissimae aquae pondère renitente, fere ad libitum extenduntur. Patet ergo quonam corpore repleatur illa pars tubi quae apparet veluti vacua ; nempe ['contra id quod prima narratione ex multorum opinione concluse- ram] vel guttulis aëreis per totum hydrargyrum dissemi- natis, atque ab eo continue ascendentibus, ut secundo experimento dictum est ; vel illis quae tubo interius adhae- serunt, ut hoc quarto experimento fuse disseruimus ; vel utrisque; quanquam hae solae sufficiunt, vel illae ; quan- doquidem tanta in aëre vis est rarefactionis, ut termines ipsius indagando assequi nondum potuerimus. At vero id sequenti experimento, quod, prae caeteris, multorum animos attonitos reddidit, multa clarius apparebit.

QUINTUM.

Cum stupenda illa rarefactio aëris quam praemissis ex- perimentis concludebamus, multis adeo videretur incre- dibilis, ut mallent aliquid ignotum suspicari, quam assen- tiri penitus nostris ilUs assertionibus ; vellemque ipsos, si possem, omni scrupulo liberare: cœpi animo versare, si forte aliquod nobis occurreret corpus quod et flexile esset, et aërem

��1. Ms. : qui aquse.

2. Ligne rayée dans le manuscrit.

�� �