Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/342

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

326 ŒUVRES

probe contineret. Gommodum ergo venit mihi in mentem vesica carpionis, quia flexilis est admodum, atque hoc praecipuo fine isti animali a natura concessa esse cense- tur, ut aëri continendo inserviat. Talis autem vesica du- plex est ; et ambae partes coUo strictissimo invicem copu- lantur que aërem communicant. Harum partium eam accepi quae acutior est et propius ad coni forman accedit, quia membrana illius altéra longe fortior est, et fractu difficilior. Hanc omni prope aëre vacuatam, ita ut pars aëris in ea relicta nequidem i ooo^ pars esset ejus qui ante fuerat^ filo circa collum religato, sic strangulavi ut suum aërem nec emittere posset, nec alium admittere ; tum eandem in tubum eundem immisi quo aviculas et mures antea expertus fueram ; qui scilicet superiori parte ovi anserini capax est. His paratis, feci experimentum bene- ficio hydrargyri, ut spatium veluti vacuum in illa supe- riori parte tubi ubi erat vesica appareret, more solito. Sed, quanto putas adstantium stupore, vesica apparuit plane turgida ac distenta tanquam si in ventre carpionis adhuc existeret ; quippe paululum illud aëris quod in ea remanseratj nactâ tandem libertate, eo in loco ubi non amplius neque ab aëre nostro condensato, neque ab aliis corporibus circunstantibus premeretur, eousque sese ex- tenderat, quo usque amplitudo vesicae pateretur. Cumque inclinato tubo, ipse hydrargyrum resorberet, flaccesse- bat vesica, tanquam si aëre suo vacuaretur : et rursus eodem erecto, ac cadente hydrargyro, ipsa intumescebat. Tandem, beneficio aciculae subtilissimae perforatâ eâ mem- brana porcinâ quae orificium superius tubi claudebat, sed foramine minutissimo, ita ut aër sensim in tubum ingre-

��I. Sur cette limite à la raréfaction de l'air, voir les Expériences nouvelles, p. Sg.

�� �