Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/46

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
30
ŒUVRES

mento mutatum est circa utramque altitudinem. Inclinatus est malus sensim, et sensim uterque tubus replebatur, ascendente liquore, ut super obtineret prædictas altitudines, secundum perpendicularem mensuratas. Facta est quoque observa tio in tubo 15 pedum, partim aqua partim hydrargyro repleto : ac tum, quoties[1] illi duo liquores simul plus ponderabant quam altitudo pedum 27/24 solius hydrargyri : aut quam altitudo pedum {'sfrac|31|1|9}} solius aquæ, quod eodem recidit, toties, posito in scutella subjecta mero hydrargyro, ambo liquores in tubo sic descenderunt, ut hydrargyrum inferiorem quidem tubi partem supra scutellam occuparet, secundum altitudinem, quæ minor esset pedibus 27/24 supra hydrargyrum extaret aqua, quæ altitudinem hydrargyro deficientem sic compensaret, ut ipsius aquce altitudo contineret 137/24 partem altitudini hydrargiri deficientem : tum supra aquam reliquum tubi remaneret veluti vacuum : Et quamquam ad banc observa tionem adhibitus[2] fuerit tune tubus 15 pedum, tamen illa postea in tubis[3] 4 aut 5 pedum, facta est æque eleganter. Namque ad hoc sufficit ut, dum initio hydrargyrum in tubum infunditur, illud non impleat quidem totum tubum ; at idem obtineat altitudinem majorem pedibus 2 et 7/24, reliqua vero pars tubi aqua repleatur : sic enim res semper bene

  1. Texte imprimé : ambo illi.
  2. Texte imprimé : publice.
  3. Texte imprimé : quoque.