Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/47

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
31
PREMIÈRE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE

habebit, modo in scutella subjecta merum sit hydrargyrum. Nam si huic imponatur aqua ; aut si tubus aquæ immergatur, sive totus, sive ex parte tantum ; tune in omnibus observationibus, sive merum hydrargyrum tubo includatur, sive cum eo imittatur aqua, ambo illi liquores in tubo altius ascendent, quam supra dictum est ; et auctio illa continebit unam partem qualium altitudo aquæ hydrargyro scutellæ superpositæ continebit 134/7 quandoquidem gravitas aquæ ad gravitatem hydrargyri, sub æquali mole, se habet ut 1 ad 134/7. His et multo pluribus observationibus diversimode multa cum diligentia exhibitis, et quater publiée repetitis, occlusum est os misellis illis sciolis. Neque tamen ideo quidquam certi statui potuit circa spatium illud, quod apparet veluti vacuum, in quo fit motus successivus corporum, et per quod transit lumen una cum coloribus. Expectamus ergo dum tubi fabricentur, in quos quædam animalia intromittere possimus, ut videamus an ibi vivere, ac præcipue, an volare possint. Si enim volent, procul dubio corpus est, cui alæ[1] innitentur : alias merum videbitur vacuum, ut ab eo permulti tantopere abhorreant, ut quidvis potius quam tale spatium sine corpore admittant. Nec desunt, qui maluerint ad materiam quamdam subtilissimam recurrere, in qua et aër, et cætera corpora tam dura quam fluida innatent, dum per eorum omnium poros illa facillime, et nulla prope resistentia penetrat, prorsusque omnia replet spatia. Quod quidem, quia gratis affirmant, semper licebit gratis negare ; dum

  1. Texte imprimé : eorum.