Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/261

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DIXIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 245

188. Quid si affirmet se velle Purgatorii pœnas subire ? Levem pœnitentiam adhuc imponat ad Sacramenti integritatem; præcipuè cum agnoscat gravem non acceptaturum [p. 255].

Ibid. Cap. VIII. Practicæ adhuc speciales Resolutiones, Confessarium ad munus rectè obeundum instruentes. p. 802.

226. In proxima quis est occasione peccandi? Proximam illam occasionem appello, qua circunstantiis spectatis rarò quis à peccato assolet abstinere. Certè peccatum ipsum ex hujusmodi occasione exsurgens debet esse mortale ; occasio etiam particularis usuræ , v. g. debet esse ; quia mercaturam facere non est occasio proxima, licet munere, seu ofïicio quis abutatur. Præterea talis debet esse occasio, qua nunquam aut rarò non delinquatur ; quia occasio proxima non est ea, qua rarò delinquitur ; v. g. qui repentino affectu ter aut quater per unius anni circulum cum famulante fœmina deliquit sine animo ulterius delinquendi. Demum circunstantiæ spectandæ sunt ; quia quod uni occasio est proxima peccandi, alteri non erit, v. g. juveni fœminæ una in domo societas in proximam occasionem cedet, quæ seni nullum minatur nocumentum. Igitur occasio proxima est immoderatæ juventuti cibis calidis vesci, unde experimento edidicit se voluntaria pollutione fœdari ; aut Comœdiis interesse, qui rarò sine gravi culpa recedit, etc. [p. 261].


AMICO. — Cursus Theologicus .

Tom. VIII. De Sacramento pœnitentiæ et Extremæ-Unctionis. disp. 3. De attritione. n. 13 1.

13. Ex dictis deducitur primò, non modo dolorem peccati propter gehennæ metum, sed ob quascunque pœnas à Deo infligendas, etiamsi temporales sint, ut propter pœnas purgatorii, corporis ægritudines, damnum, et amissionem bonorum temporalium, esse sufficientem dispositionem cum

______________________________________________________________

1. Cette proposition n’avait pas été relevée dans la censure prononcée contre ce livre par l’Université de Louvain.