Page:Œuvres de Blaise Pascal, XI.djvu/123

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

non peccabitis aliquando. Unde constat eos orthodoxae religionisdoctrinse adversari, qui dicunt, justum in omni bono opère saltem venialiter peccare : aut, quod intolerabilius est, pœnas aeternas mereri : atque etiam eos, qui statuunt, in omnibus operibus justos peccare, si in illis suam ipsorum socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur a3ternam ; cum scriptum sit : Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem. Et de Mose dicat Apostolus, quod respiciebat in remuneratione.

Cap. xiii. De perseverantise munere.

Similiter de perseverantise munere, de quo scriptum est : Qui perse veraverit usque in finem, hic salvus erit : quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est eum, qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere ; nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur : tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare, et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratise defuerint, sicut cœpit opus bonum, ita perficiet operans velle, et perficere. Veruntamen qui se existimant stare, videant ne cadant, et cum timoré ac tremore salutem suam operentur in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus, oblationibus, in jejuniis, et castitate. Formidare enim debent, scientes quod in spem gloriae, et nondum in gloria renati sunt, de pugna, quae superest cum carne, cummundo, cum Diabolo : in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtempèrent, dicenti : Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus : si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vi vêtis.

Canon XVI. Si quis magnum illud usque in finem perseverantise donum se certo habiturum absoluta, et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc speciali revelatione didicerit ; anathema sit.

Canon XVIII. Si quis dixerit, Dei prœcepta homini etiam