Page:Borel - Tresor de recherches, 1750.djvu/4

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
DE VIRI CLARISS.
PETRI BORELLI, MEDICI,
ANTIQUO LEXICO GALLICO.
JUDICIUM.


onebat quondam πολυμα θέστατοζ ille popularis noster, viuendum moribus praæteritis, loquendam verbis præsentibus, & quidem prudenter, exauctoratus enim ille sermo, & abhinc multis anni jam desitus decem virales tabulas, saliare carmen, atque aborigines sapiens, ipsisque Romuli Nepotibus cum Egeria. Numæ, cum Euandri Carmenta, Balbutientibus familiaris & Vernaculus quem finem alium habere potest, nisi hunc vnum ; caliginem audientium animis vt offundat & quem mirentur citiùs homines, quam intelligant, longè ab co consilio quo natura ώροφδεικόν λόγον animi interpretem fidelem esse voluit. Sic ut quæ ille meditatur & cogitat planè liquidè enuntict & propalet oratio ipsa, cujus vnica & singularis laus est ipsa perspicuitas vtendum ergo sermone vt nummo cui publica forma est nisi hoc vnum studeamus, vt non intelligamur atque tum præftaret tacere, aut ab in fœlici Charta prurientem abstinere manum, qui enim voces istas priscas & exoletas in quotidianis communibusque sermonibus expromunt, perinde faciunt, ac si qui Velleri Tyrio Murice Ebrio & εύανθεί ferruginem aut centonem lacerum & detritum assumerent tantum abest vt ex eo rectum conciliasse temperamenta colorum ; quin imo purpuram ipsam exoculasse merito censendi sunt. Ita illi orationis Nitorem hac vetustate fuliginis plane infuscanc & quà natiua pulchritudine exurgere debet, hanc quæsitis, fucis & pigmentis iisque temporis vetustate vanesentibus, interpolare, & adulterare non verentur. Atque vt dignissimi rerum æstimatores numquam ferent, minus probabunt istam in aucupandis obsoletis, ad antiquitatis speciem, vel obscuris ad eruditionis ostentationem nimiam & affectatam diligentiam, sic credo nec illi negabunt, multum illam facere ad bonam mentem, & omne punctum ferre in rectum instituenda studiorum ratione. Cum enim præstantissimos illos seruas a quibus hoc quidquid est invita meliore commodi & bonæ frugis fato, tandem concedere necessum est quos immortales esse oporteret, reliquum est, vt quos affari præsentes, & quibuscum colloqui non iicet, horum monumenta quaæ fugacis temporis obliuio delere non potuit rehgiose colamus, sermo autem ipse animi sensa & cogitationes plané & liquidè cum exprimat sitvvt sedulam nauare nos oporteat operam in eo inquirendo, & inueniendo qui majoribus nostris fuit vsitatus & familiaris. Nolim tamen iniquissimi rerum æstimatores putent me ita sentire vt velim nostros homines in loquendo cum tenere sermonem, qui vsu ipso (penes quem est arbitrum & Norma loquendi) iampridem exoleuit ; inque dissuetudinem abiit ; minimè, longè mihi alia mens est, alia cogitatio, sed hoc vnum affirmo valere quamplurimum eam αρχαιολογιαν ad informandum animum melioribus illis disciplinis quæ ingenuum & literalem hominem decent ; neque vnquam vlli author fuerim ea esse vtendum in colloquio familiari & consuetudine quam homines habent inter se, sed pari cultu & veneratione qua vetera omnia esse excipiendam, haud absimili ferè ingenio & ratione quâ élégantes illi vasa assabrè facta, quibus prætium facit ipsa rei vetustas, iniquirunt omni cura & sollicitudine, inuenta fouent studiosissimè, id vnum vnicè curantes ne ea habendo depereant ; imô ne vsu ipso intertrituram patiantur vel minimam, reponunt asseruantque inter, τά κειμήλια, recondita,