Page:Borel - Tresor de recherches, 1750.djvu/5

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

iiij


in ostentationem artis, & artificis commendationem. Magnam proinde gratiam tibi debituri antiquarij omnes (Vir Clarissime) ob tam egregiè nauatam operam in eruendis illis monumentis, etiam cum ipsa vetustate certantibus, & primorum hominum ingenio & indole describenda. Magnus me Hercle labor, &c negotium operosum’eos reuocare in vitam, quos longa annorum series confecit, tenebris damnatos in lucem eruere, miserè cum blattis & tineis luctantes dare famà, atque ostentare posteris quos tanquam duces & antesignanos sequantur, & ad quorum exemplum omnia sua componant. Nihil dico de delectu, quem pari ingenij felicitate, & iudicij grauitate feceris in legendis iis quæ consilio tuo arque instituto fauerent, omnes me tacente facilè iudicabunt, te in eo argumenti genere aliàs copioso, rerum curà potius quàm copia institisse, ne opus maiorem in molem assurgeret sat fuit præcipua rerum capita delibasse, summas modo lineas duxisse, & digitum ad fontem intendisse. Omnia isthæc quam ornaté, quam nitidè, quam fæliciter atque ex animi sententia eorum quos antiquitatis amor tenet, sollicitatque, malim te ex alieno ore quam meo rescire, ne assentationis à qua suum ipse alienissimus, suspicionem incurrisse videar. Perge itaque, vir Clarissime, quô tuus te genius vocat, fælicioribus istis auspiciis ire in Litterarium plausum, ausim polliceri futurum vt hoc ingenij opus melioribus musis editum, ætatem ferat, laudetur, probetur eruditis omnibus, & quam dedit fugienti atque breui emorituræ vetustati gratiam, eandem illi, imò cumulatiorem posteritas sit repensura. Quod optat ex animo tuus

Ant. Carpentarivs, Doct. Med. Paris.

IN

PETRI BORELLI

MEDICI REGII

LEXICON CELTICVM.


D
Vm pereunt Graijs sublimia pergama flammis,

Et tota in cineres Troïa redacta, iacet :

Sufficit Æneæ, patris venerabile pondus

Tollere, & èmedio membra cremanda, rogo ;

Egregium certè & cunctis memorabile fastis :

Namque patri, vitam qui dédit, ipse dédit.

Tu majora tamen, Castrensis Docte Borelle,

Perficis, immensi prodigus ingenij.

Linquit is æternæ profugus damnata ruinæ

Mœnia & haud certâ Troïca tecta fide.

Non tibi sufficiunt, antiqua resurgere Castra,

Et Volcos & iam nomina, Tectosagos :

At Romana prior Gothicis immixta loquelis

Lingva, per innumeros non benè lecta dies :

Per te recta sonat : clarescit congrua Chartis

Celtica ab antiquis quantula temporibus.

Sicque nouâ Patriam das expergiscere vitâ :

Et mutus, per te lucida dicit auus.

Si plus Æneas toto memoratur in orbe :

Num potiore pius iure Borellus erit ?
L. de H.


D. PETRO BORELLO

Doctori Medic. in Onomasticon

ejus Gallo-Francicum.


I
Ngenijs natura studet dare singula parcè :

At pro te, cumulos prodiga semper habet.

Nouit Aristoteles ejus transcendere metas,

Inuidus heu metas fixit & ïngeniis.

Sed mox vincendas proprio Borelle labore

Præmonstrant animi pignora clara tui,

Nasonis tibi crescit honos, fastuque Maronis,

Ac medicas artes laudat Apollo tuas.

Castrensis Solus Patriæ Polyhistor haberis :

Scriptis ipsa tuis Gallia facta loquax.

Sic fatum supra Æsonium sine Colchidis arte,
{{Alinéa|Lethæas Gallus non bïbet ullus aquas.


Clemens Dvrandvs Reginæ
Gall. Elemesionarius,


IN D. PETRI BORELLI

MEDICI REGII THESAVRVM

linguæ antiquæ Gallorum restitutæ.

DISTICHON.


N
Onne satis præclara suit tibi fama, Borelle,
Cur igitur corpus dissipat ingenium.

Iacobvs Conrart

.