Page:Cicéron, Démosthène - Catilinaires, Philippiques, traduction Olivet, 1812.djvu/158

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

l38 QUATRIÈME deniquè ipsum latorem legis Sempronîae , jussu populi pœnas Reipublicse dépendisse. Idem etiam ipsum Lentulum largitorem, et prodigum, non putat, cùm de pernicie populi Romani, exitio hujus urbis, tam acerbe, tamque crudeliter cogitàrit, appellaii posse popularem. Itaquè homo mitissimus, atque lenissimus , non dubitat , P. Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare , et sancit in posterum, ne quis hujus supplicio levando se jactare , et in pernicie populi Romani posthàc popularis esse posait. Adjungit etiam publicationem bonorum, ut pmnes animi cruciatus, et corporis, etiam egestas ac mendicitas consequatur. VI. Quamobrem sive hoc statueritis : dederitis mihi comitem ad concionem , populo Romano carum atque jucundum. Sive Silani senlenliam sequi malueiitis : facile me, atque vos à crudelitatis vituperatione defendetis ; atque obtinebo, eam multô leviorem fuisse. Quanquam, P. C, quae potest esse in tanti sceieris immanitate puniendà crudelitas ? Ego enim de meo sensu judico. Nam ilà mihi salvâ Re— publicâ vobiscum peifrui liceat, ut ego , quod in bac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor, ( quis enim est me mitior ?) sed singulari quadam humanitate , et misericordià. Vic-^eor enim hanc mnhi urbem videre , lucem orbis terrarum , atque arcem omnium gentium , su-