Page:Cicéron, Démosthène - Catilinaires, Philippiques, traduction Olivet, 1812.djvu/50

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

3o PREMIÈRE . Quo tandem animo hoc tibi ferentlum piitas ? Servi raeherclè mei si me isto pacto metuerent , ut te metuunt omnes Cives tui, domum meam relinquendam putarem : tu tibi urbem non arbitraris ? et, si me mels Civibus injuria suspectum tam graviter, a+que oiTensum viderem : carere me aspeclu Civium, quàm infestis oculis omnium conspici mallem. Tu cùm conscientiâ scelerum tuorum agnoscas odium omnium justum , et jam tibi diù debitum , duLîtas, quorum m.entes sensusque vulneras, eorum aspectum praesentiamque vitare ?

Si te parentes timerent , atque odissent 

tui , neque eos uUa ratione placare posses : ut opinor, ab eorum oculis aliquè concederes. Nunc te patria, quae communis est omnium, nostrûm parens, odit ac me— luit : et jamdiù de te nihîl judicat , nisi de parricidio suo cogitare.HuJus tu neque auctoritatem verebêre , neque judicium sequère , neque vim pertimesces ?

8. Quae tecum, Catiiina, sic agit, et quodammodo 

tacita loquitur ? Nullum jam tôt annos facinus extitit, nisi per te r nullum flagitiumsinè tè : tibi uni multorumCivium neces, tibi vexatio direptioque sociorum, irapunita fuit ac libéra : tu non solùm ad negligendas leges, ac quœstiones, verùm etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora ilîa, quanquam ferenda non fuerunt , tamen , ut potui , tuli. Nunc "Verè me totam esse in metu propter te