Page:Cicéron, Démosthène - Catilinaires, Philippiques, traduction Olivet, 1812.djvu/66

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

4G PREMIÈRE iatiir , videbimur fortassè ad brève quoddam tempus cura, et erit inclusum penitùs in venis atque in visceribus Reipublicse. Ut ssepè homlnes aegri morbo gravi , cùm sestu febrique jactantur, si aquam gelidam biberint, primo lelevari videntur ; deindè multô graviùs vehementiùsque afRictantur ; sic hic morbus, qui est in Republica, relevatus istius pœnâ , vehementiùs vivis reliquis ingravescet. . Quarè , P. C. , secedant improbi , secernant se à bonis, unum in locum congregentur : muro deniquè , id quod sœpè jam dixi , secernantur à nobis , desinant insidiari domi suse Consuli , circumstare tribunal praetoris urbani , obsidere cum giadiis Curiam, malleolos et faces ad inflamandam urbem comparare. Sit deniquè inscriptum in fronte uniuscujusque Civis, quid de Republica sentiat. Polliceor hoc vobis, P. C, tantam in nobis Consulibus fore dlligentiam, tanîarn in vobis auctoriiatem, tanlam in Equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus nobis consensionem , ut Calilinœ profectione omnia patefacta , illuslrata , oppressa, vindicata esse videatis. . Hisce ominibus, Catllina, cum summa Reipublicae saiule, et cum tua peste ac pernicie, cumque eorum exitio , qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum , ac ïiefarium. Tum tu, Jupiter, qui iisdem,