Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/508

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

1 10 EPISTOLA i5 7 -iS 9 .

me pacis & quietis prae caeteris effe amantem, nerai- nem unquam in jus vocaffe, nemini controverfiam ullam moviffe, ac etiam faepe illatas mihi injurias con- donare quàm perfequi maluiffe ; contra autem te quam- maxime effe contentiofum , acrem & importunum : 5 adeô ut, û vel minimum quid hîc haberem, quod cum aliquo praetextu poffes arguere, ftatim mihi lites, quas maxime refugio, effent expe&andae ; atque ideô me fummam curam in eo effe adhibiturum, ut non modo nihil fcribam, quod non fit verum, fed infuper | quod 10 non fit indubitatum.

Notum etiam eft, mihi non folere effe ingratum, quod quis opinionibus meis contradicat ; fed eos qui veritatis explorandœ caufâ illas impugnant, hoc no- mine inter amicos à me numerari, & tantô effe gra- i5 tiores, quô validiores objediones proponunt ; eos autem, qui tantùm cavillantur aut conviciantur, folere à me contemni. Quod utrumque in multis reipfâ jam oflendi ; nec unquam ulli alteri ex aperte calumnian- tibus refpondi, nifi uni cui peculiarem ob caufam 20 refpondere cogebar : unde facile credetur, me etiam nunc injurias à te illatas perfequuturum non fuiffe, nifi effent admodum atroces, & earum perfequutio cum aliquâ publicâ utilitate conjungi poffet.

Praeterea notum eft, me jam à plurimis annis lias 25 regiones ita incolere, ut nemini dubium effe poflit, quin aeque bene, | atque ullus indigena, erga ipfas fim affe&us ; ac etiam forte hoc nomine mihi aliquid prae- rogativae effe tribuendum, quod non ex forte nafcendi, fed ex deledu, in ipfis vivam Cùm enim, ut multi 3o

1 1 Non à la ligne {i n édit.). — 24 Même remarque.

�� �