Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/755

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

3g-4«- In Programma. j^y

quse in eorum cerebro aliis ex caufis occurrunt, ut contingit in fomnis, unas tamen ab aliis rationis lu- mine clariffime dignofcunt. Et, quâ via id refte ac tuto fiât, tam accurate in meis fcriptis explicui, ut nemi- 5 nem, qui ea perlegit, & intelligendi eft capax, Scep- ticum effe poffe, confidam.

In decimo & undecimo articulo", licet etiam ironiam fufpicari. Atque fi anima credatur effe fubftantia, ri- diculum eft & ineptum, dicere : vinculum, quo ipfa

10 manet cum corpore çon\junéïa, ejfe legem immutabilitatis naturœ, quâ unumquodque manet in eo ftatu } in quo eji b .

Eque enim, quse disjun&a funt, ac conjun&a, manent

in eodem ftatu, quamdiu nihil eorum ftatum mutât; quod hîc non quaeritur, fed quomodo fiât, ut mens

i5 fit corpori conjunda, non autem ab eo disjunéta. Si autem anima fupponatur effe modus corporis, reéte dicitur, non aliud quaerendum effe vinculum, quo ei jungatur, quàm quod maneat in eo ftatu in quo eft, quia nullus alius eft modorum ftatus, quàm quôd in-

20 fint rébus quorum funt modi.

In articulo 12 e , non videtur nifi folis verbis à me diffentire. Cùm enim ait, mentem non indigere ideis, vel notionibus, vel axiomatis innatis, & intérim eifacul- tatem cogitandi concedit (puta naturalem five inna-

2 5 tam), re afiirmat plane idem, | quod ego, fed verbo negat. Non enim unquam fcripfi vel judicavi, men- tem indigere ideis innatis, quae fint aliquid diverfum ab ejus facultate cogitandi ; fed cùm adverterem,

a. Page 344, 1. 18 et 1. 22.

b. Ibid., 1. 19-21.

c. Page 345, 1. 3. Voir t. VII, p. 37, 1. 29, à p. 38, 1. 10.

�� �