Aller au contenu

Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/76

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

46

��Principiorum Philosophle

��38-3g.

��XI.

Quomodo in re non dif- férât à fubjlantiâ corporeâ.

��XII. Quomodo ab eidem différât in modo, quo concipitur.

��Et quidem facile agnofcemus, eandem efle extenfio- nem, | quae naturam corporis & naturam fpatii confti- tuit, nec magis hsec duo à fe mutuô differre, quàm natura generis aut fpeciei differt à naturâ individui : fi attendentes ad ideam quamhabemus alicujus corporis, exempli caufâ, lapidis, rejiciamus ab illâ id omne quod ad corporis naturam non requiri cognofcimus : nempe rejiciamus primo duritiem, quia fi lapis liqué- fiât aut in pulvifculos quàm minutiflimos dividatur, illam amittet, neque tamen ideô definet efle corpus; rejiciamus etiam colorem, quia vidimus fsepe lapides adeô pellucidos, ut nullus in iis effet color; rejicia- mus gravitatem, quia quamvis ignis fit leviflimus, non ideô minus putatur efle corpus; ac denique rejiciamus frigus & calorem, aliafque omnes qualitates, quia vel non confiderantur in lapide, vel iis mutatis, non ideô lapis corporis naturam amififle exiftimatur. Ita enim advertemus, nihil plané in ejus ideâ remanere, prae- terquàm quôd fit quid extenfum in longum, latum & profundum : quod idem continetur in ideâ fpatii, non modo corporibus pleni, fed ejus etiam quod vacuum appellatur.

Eft autem differentia in modo concipiendi; nam, fublato lapide ex fpatio vel loco in quo eft, putamus etiam ejus extenfionem efle fublatam, utpote quam ut fingularem & ab ipfo infeparabilem fpedamus. Sed intérim extenfionem loci, in quo erat lapis, remanere arbitramur, eandemque efle, quamvis jam ille locus lapidis à ligno, vel aquâ, vel aëre, vel alio quovis cor- pore occupetur, vel etiam vacuus efle credatur : quia ibi confideratur extenfio in génère, cenfeturque eadem

��10

��i5

��20

��25

��3o

�� �