Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/155

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

seu, ponendo erit

similiter invenio etiam æquationem pro habendo maximo minimove, si pro loco superioris æquationis

habeatur hæc alia

quod usu venire potest in quærenda brachistochrona in hypothesi, quod corpus urgeatur perpetuo versus datum centrum virium mobile, aliis in casibus bene multis. Et generaliter hæc methodus succedit, cujuscunque ordinis differentialia ipsius in ejus æquatione contineantur.

Scholion.

Quod supra in problem. I ut et in cæteris aliis posuerim idem ut, ibidem innui, ex eo factum est, quod ut data consideraverim plura curvæ puncta ; ita ut pro constantibus fuerint habendi ; verum si, exempli gratia, in casu primo unicum tantum detur punctum adeoque una applicata, seu y tantum haberi debeat pro constante, hinc fiet quidem sed non unde ponendum erit ejus coefficiens seu ex quo habebitur determinatio unius constantis ; hic enim, ut patet, in ponitur si nullum vero punctum daretur præter etiam æquandum esset nihilo ; unde duarum haberentur constantium determinationes. Atque hoc, in cæteris problematibus, idem dicendum. Cæterum aliquando evenit, ut non puncta, sed aliæ determinationes habeantur, ut in quærenda curva citissimi appulsus ad rectam positione datam ; his, et similibus casibus, artificio quodam simplicissimo uno, eodemque calculo non solum speciem, sed et individuitatem curva quesitæ invenio ut in hoc exemplo calculus mihi statim ostendit, eam esse illam cycloidem, quæ datam rectam ad angulos rectos secet.