Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/166

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Præside nostro[1] communicavi ; qui summam tuam sagacitatem mecum plurimum est admiratus, simulque tibi pro suscepto principii minimæ actionis patrocinio maximas agit gratias, tuoque nomine numerum sociorum Academiæ nostræ haud mediocriter illustratum iri censet ; quod munus ut tibi conferatur, prima oblata occasione curabit. De eo quoque mecum est collocutus, ut ex te sciscitarer, an non sedem, qua Taurini frueris, cum alia in Germania, sub auspiciis Regis nostri munificentissimi, cui te commendare vellet, permutare cupias, qua de re ut me certiorem facias enixe rogo ; mihi enim certe nihil exoptatius evenire posset quam si tecum coram communicare, tuaque consuetudine frui liceret. Vale et fave, vir præstantissime,

Tibi deditissimo
L. Eulero[2].

6.
LAGRANGE À EULER.
Taurini, die 19 mai 1756[3].
Vir amplissime atque celeberrime, Fautor honoratissime,,

Gratias, quas possum, maximas tibi ago, vir clarissime, neque unquam agere desinam pro tot, tantisque, quibus abundant nuperæ literæ tuæ humanitatis, atque affectus erga me testimoniis, imprimisque pro singulari quæ tibi mei cura est, dum suavissimæ atque inæstimabilis consuetudinis tuse participem facere me posse studes. Equidem res ista, ut verum fatear, licet summopere ardua, ac pene impossibilis mihi hactenus visa sit, maximum tamen, et præcipuum votorum meorum semper constituit, unde me tibi, hac occasione, peculiari modo obstrictissimum, devinctissimumque esse debere agnosco. Quod itaque ad sedem

  1. Maupertuis.
  2. L’adresse a été couverte d’encre et on ne peut lire que Monsieur [Lagrange] Tournier… Turin. Au dos, de la main de Lagrange L. Eulero, dei 24 aprile.
  3. Lettres inédites, p. 17.