Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/168

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

transformationes mihi probatur summopere. Interim quod ad ea attinet, quæ de ellipsi citissimi appulsus ad sectam verticalem habes non puto rem alio modo quam per appropinquationes peragi posse ; quia enim in ellipsi duo adsunt constantes, ex quibus una tantum ad habendum valorem differentialem pro minimo tempore variabilis ponitur, inservire hic nullo modo potest præclarissima regula, quam in dissertatione tomi VII Acad. Petrop. dedisti, unde ipse valor differentialis per integrale quodpiam exprimi debet, cujus integrationem non aliunde, quam per series habere posse existimo ; interim sedulius super hanc rem meditabor. De principio minimæ quantitatis actionis ego ita sentio, nempe si ad ea excellentissima, quæ de ejus applicatione ad Mecanicam jam passim dedisti, adjungantur illa paucula, quæ partim jam tecum communicavi, partim mecum adhuc habeo, tum ad motum corporum quotcunque inter se quomodocunque connexorum, tum etiam ad equilibrium, et motum fluidorum quorumvis spectantia, omnium tam staticorum, quam dynamicorum problematum universalem veluti clavem haberi posse ; quæ statim æquationes necessarias præbeat alias eruti difficillimas. Habet cette in hoc invento celeb. Auctor de quo sibi maxime glorietur. Interim vale et fave

Amplit. tuæ devotissimo,
Ludovico de la Grange Tournier.
À Monsieur Euler, Directeur de l’Académie royale des Sciences de Berlin.
– (Par vos très humbles serviteurs Charles Durando et fils,
Banquiers à Turin
.)

7.
EULER À LAGRANGE.
Berolini, die 2 sept. 1756[1].
Vir clarissime ac præstantissime,

Ad litteras tuas mihi quidem jucundissimas prius respondere nolui

  1. Mss. t. IV, f° 8. – Opera postuma, t. II, p. 557.