Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/169

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

quam sententiam tuam cum illustri Præside nostro, nunc in Gallia degente, communicavissem qui uti tuum præstantissimum ingenium mecum maxime admiratur ita mihi mandavit, ut quantocius te Academiæ nostræ commendarem, et in numerum Sociorum nostrorum adscribi curarem. Quod cum summo applausu hodie sit expeditum, consuetum diploma cum his litteris accipies. Ceterum ill. Præses noster mihi perscripsit, se post reditum suum apud Regem nostrum omnem operam esse adhibituram, ut tuis meritis dignam stationem obtineat. Cum is tam propenso in te sit animo, haud abs re fore arbitrer, si ad ipsum literas dare volueris, quas ita inscribere poteris : À M. de Maupertuis, Président de l’Académie royale des Sciences et Belles-Lettres de Prusse, à Saint-Malo, quo loco hyemem commorari decrevit. Interim Academia nostra profundissimas tuas meditationes summo cum desiderio expectat, quibus in posterum nostri Commentarii exornentur.

Vale, Vir clarissime, faveque

ingenii tui sagacissimi admiratori candidissimo,
L. Eulero.

8.
LAGRANGE À EULER.
Taurini, die 4 augusti 1758[1].
Vir clarissime et excellentissime Fautor honoratissime,,

Paucis abhinc diebus ad te misi exemplar Operis quod societas quædam privata Taurinensis in lucem emisit sub nomine, Miscellaneorum philosophico-mathematicorum. Extat ibi dissertatio mea de soni natura et propagatione[2] de qua judicium tuum præcipue exopto. Egi enim præ cæteris de oscillationibus chordarum tensarum, et ex formula generali quam inveni deduxi primum theoriam compositionis oscillationum

  1. Lettres inédites, p. 21.
  2. Recherches sur la nature et la propagation du son. Voir t. I, p. 39, 151 et 319.