Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/172

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

bellum exortum est in regionibus vestris, mercator ille per quem epistolæ nostræ transferebantur mihi significavit, commercium inter nostras et vestras regiones aut omnino interdictum, aut saltem periculi et alea plenum esse ; nec ex eo tempore viam ullam satis tutam ad id invenire mihi contigit.

Nunc vero cum præsens liber typis manderetur qui aliqua ex parte ad me pertinet, officia meo erga te me defuturum putavi, nisi omnem operam adhibuissem et modum quærerem, quo illum tibi quantocius offerre ac dicare possem. Exoptatam itaque tandem nactus occasionem, tibi mitto hoc exemplar Commentariorum physico-mathematicorum[1] quæ societas quædam privata in lucem emittere cœpit, eo animo ut hujuscemodi scientiarum studium, quod hactenus nimis jacuisse videtur apud nos aliquomodo excitetur, et promoveatur. Inter dissertationes mathematicas primæ duo nihil continent quod tua videatur attentione dignum ; tertia in qua de soni natura et propagatione agitur, fortassis, ut spero, alicujus ponderis videri poterit, ob theoriam de oscillationibus chordarum tensarum, et fibrarum ærearum, quæ novo et rigoroso calculo superstructa invenitur ; atque de hac præcipue judicium tuum quam vehementissime exopto. Quarta demum dissertatio mathematica labor est juvenis cujusdam felicissimi ingenii[2], qui inter Artillerii alumnos, meosque discipulos est, et a quo maxima promitti posse videntur. Reperies hic pag. 142 notatiunculum meam de quodam Paradoxo, quod D. d’Alembert invehere in Analysin non dubitavit.

Elapso anno, literas ipsi dedi, quæ ejusdem enodationem complectebantur ; rescripsit Auctor[3] tergiversationes potius quærendo, quam rationes meas oppugnando ; satius itaque esse duxi rem totam publici juris facere, ut omnem contentionum privatarum molestiam effugerem. De rebus physicis et anatomicis nihil loquor ut pote quæ mihi

  1. C’est le premier Volume de la Société de Turin, 1759.
  2. Daviet de Fontenex, dont le Mémoire, qui termine le Volume divisé en deux Parties, est intitulé : Réflexions sur les quantités imaginaires et occupe les pages 113-146.
  3. Nous n’avons point cette lettre. La Correspondance de Lagrange avec d’Alembert ne commence qu’avec le mois de septembre 1759.