Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/173

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

extranea maxima ex parte sunt. Interim si tibi æquum videbitur, vir clarissime, totum hunc librum Academiae vestræ judicio submittere facultas omnis pene te esto, et maximas hac de re Societas nostra integra tibi gratias habebit. Si approbationem aliquam apud vos promereri possemus, id nobis cette maximæ verteremus gloriae, et simul etiam ad studiorum nostrorum aestimationem non mediocrem, ac tutelam quoque in hac ditione nobis parandam summopere conduceret. Dominum de Maupertuis nescio ubi moretur, quamobrem te deprecor ut me de ipsius domicilio certiorem reddas, quo literas ipsi dare, et librum hunc quoque mittere possim. Opus quod moliebar de Applicatione principii minimæ quantitatis actionis ad Mechanicam universam, pene absolutum est ; illum in duas partes distribui ; in prima exponitur methodus mea maximorum et minimorum ad formulas integrales indefinitas applicata, cui maximam quam potui extensionem tribuere conatus sum, ita ut parum amplius desiderari posse videatur in hac materia. Secunda pars agit de principio minimæ quantitatis actionis, cujus ope, et per methodum antea explicatam difficiliora quæque Mecanices problemata facillime, et universaliter resolvuntur. Animus esset, si id fieri posset, illum Berolinum antea mittere ut tum tuo, tum D. de Maupertuis, tum Academiae integre judicio submitteretur, et deinde typis quoque illic consignari posset, ad evitanda incommoda omnia quæ in regionibus nostris in libris edendis occurrunt.

Quid hac de re sentias mihi pergratum facies si id significare non dedignaveris. Verum fortassis ante acceptam istam epistolam, alia mea tibi reddetur, in qua de hac re longius agere mihi licebit. Interim vale, vir clarissime, meque indesinenter credas

Amplissimi tui nominis cultorem, et veneratorem candidissimum,
Ludovico de la Grange.