Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/260

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Dc lšolber au Sctlmig. 247

entelechiam tuam, in qua tanta nisuum varietas continetur, pro una substantia, nisi demonstretur tam inter omnes nisus quos in praesentia habet, quam quos porro habitnra est, nexum hunc reperiri necessarium ; me praeterea admodum dubitare, an res une et simplex sua ex natura ulli mutationi possit esse obnoxia, si quidem omnis mutatio semper ab alio sequatur. In iis porro quae de animabus dicis, major affulget evidentia. Etenim si tuae entelechiae animae forent (quod non absonum forte judicabis, cum iis speciem quandam vitae et perceptionis ascribas) licet humana’ longe imperfectiores, percipere mihi quodammodo videor, inter eas respectu harum perceptionum eandem contingere mutationem, quae fit respectu corporum. Etenim cum uniuscujusque corporis anima in se haberet perceptionem constitutionis praesentis sui corporis, illa in sua perceptione involveret praesentem quoque aliorum corporum in suum agentium constitutionem, et simul omnes mutationes quae ex corporibus ita constitutis sequerentur, idque vi perceptionis, et quidem distincte, si ponamus hanc perceptionem distinctam esse, aut potins adaequatam, vel confuse, si talis sit perceptio. Quare summopere probo, quae de distinctis confusisque conceptibus adducis. Verum his ita positis redit cadem difficultas, qui haec anima moveat massam.

Sed tempus est ut desinam, praesertim cum non injuria metuam, ne si forte tuam mentem non percepero satis exacte, quo ~porro magis progrediar, eo a vero scopo aberrem maéis. Hoc unum tamen adjiciam, si verum est, que l’étendue est l’ordre des coexistences possibles, comme le temps est l’ordre des possibilitéz inconsistoutes, mirari me, tempus et numerum omnibus rebus tam corporalibus quam spiritualibus competere, solis’ vero corporibus extensionem. Sed manum de munis. vale. ` ’

Lugd. Batav.

a. d. VII Octobr.

Cl{)lI)CCll.

Quoniam ita voluit Baylius, his adjunctum vides scriptum tuum, quanquam dubito an hoc intentîoni tuae respondeat. ln hoc autem scripto vidi mentionem iactam litterarum quarundam ad Arnaldum. Quae quid sint, et ubi reperiantur, scire aveo. lterum vale.