Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/261

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

248 in fiolber an 2¢i6ui3. — ficilmig au be fiolbzr. xxrv.

She Zlšolber au fleilmiy

Cum bibliopola quaedam mittat Lipsiam, nec ego hactenus commodiorem viam norim, qua hinc ad te quidpiam deferri possit, optimum existimavi si hac occasione usus ad te mitterem hoc exemplar opusculorum posthumorum Hugenii, quae tandem prodierunt in lucem. Admodum enim diu remorati nos sunt typothetae et praesertim chalcographi, qui tamen ne sic quidem adhibuerunt eam aut curam aut péritiam, certe non omnem eam åxpifletav quam desiderassemus. Sed haec et si quae plura occurrent ut spero, acqui bonique facies. Vale.

Baptissime..

Lugd. Batav.

ipsis Calendis Martii

GIDIDGCIII.

xxv.

Qeilmig au be ålšulber.

Binis à Te literis profundae méditationis plenis una cademque opéra respondeo. Et spero ex iis quae Cl. Baylio reposui, Tibi quoque mentem meam melius in plurimis apparuisse, uti certe satis ostendis, ni fallor. lpse quoque Dn. Baylius scribit se profundius nunc introspicere Hypothesin meam, nec videtur haerere nisi in possibilitate progressus cogitationum spontanei in anima, ubi tamen mihi nulla est difficultas tum ab experientia, quia saepe talem percipimus progressum, quidni ergo et alias possibilem credamus, tum etiam a priori, cum eum necessarium esse judicem ex ipsa substantiae omnis natura, quae debet agere seu tendentiam habere. Adde quoque quod ubique (in rebus completis scilicet) praesens est praegnans futuri, ut in praesenti statu omnes futuri praestabiliantur. Tuae difficultates ex aliis fontibus oriuntur. Ac primum ad priores Tuas literas venio, in quibus desideras inter matériam (seu résistentiam) et inter vim activam nexum necessarium, ne gratis conjungantur. Sed causa nexus est quod