Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/458

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ca floficã au Qeiimig. 445

Et quemadmodum ex Augustino plane contraria videntur exsculpi posse, verbis ejus e sua sede dimotis, ita fieri potest, ut idem Jansenio eveniat. Sed nexus méditationum tollere hanc dubitationem potest. Et valde versatum esse oportet in lectione Augustini. et librorum ejus diversorum nosse tempora, scopos, synopsin, qui locis ex eo excerptis decîpi non vult : id olim nonnullis ejus verbis curiosius inspectis animadvertere mihi visus sum, eoque nunc sum factus circumspectior.

Hartsoekerus promisit se ultra de Atomis non replicaturum : in eo proposito constantem se ostendere vult.

Multas utique habeo Meditationes Philosophicas, sed noudum éditioni paratas. Ex iis eae quae pertinent ad Leges motus, maxime ad elucidanda naturae principia inservire possunt.

Multum Tibi debeo, quod tanto studio in libello meo vertendo versaris. Vellem invenisses in eo quae opérae pretium facere possent. Gratias ago pro communicatis quae ad res Sinenses pertinent ; quanto magis eus considero, eo magis miror Bomae fieri, quae mihi periculum Missionis augere videntur. Et recta monent Lusitani, quorum interest non irritari Monarcham Sinensem. lnterea VBIÎBOP ut Papa probet, quod Lusitani sibi jus patronatus in Ecclesias Sinenses attribuunt. Nosse velim an B. P. Turneminus promissam Theodicaeae meae recensionem Trivultianis suis Actis literariis inseruerit. Libros in scheda hac notatos Dominus Bomerskirchen quando volet mittere poterit. Pretium ascripsi quale ipsemet statuit. Solvam pecuniam et pro his et pro priore, illi quem mihi nominabis. Interea vale etc. Dabam Hanoverae 26 Maji 1712.ÎÎÎ1ii1

xclv.

$e§ Qåoffeë an Qcilmig.

Gratissimas ’Î`uas litteras ante biduum accepi, quibus ut statim reponam, facit allatus de Ptolemaeo nostro Cardinale creato nuntius quem utique jam ex novellis publicis intellexeris ; quia tamen virum amas, circumstantias nonnullas nobis ab alumno quodam Collegii Germanici perscriptas non invitus credo leges in adjecta Scheda. Si gratulari volueris, mitte sis ad me litteras Tuas, quibus addam ego meas.