Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/459

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

446 SDc6 $Boii¢§ an Ycibnig.

Aggredior nune Epistolae Tuae capita philosophica. Si id quod Monadihus superadditur, inquis, ad faciendam unionem, substantiale esse negas, jam corpus substantia dici non potest, ita enim merum erit Monadum aggregatum. Respondeo, duplex a Peripateticis statui corpus, alterum quod in praedicamento substantiae ponitur, et hoc substantia est modo a me paulo post explicando, alterum mathematicum, et hoc in quantilate dimensiva consistit quam accidens esse merum fateor ; de hoc in postremis meis ageham duntaxat. Fateor enim corpus priori modo acceptum merum monadum aggregatum fore, si nulla inter monadas daretur substantialis unitas. Hanc porro unitaœm sie concipio et explico phrasibus peripaleticis, quibus systema Tuum ad usum Scholae aptare conabor utcumque.

Formae adeoque monades ipsae (rationalem animam exeipio) quoad essentiam sive quoad actum metaphysicum semper sunt, non item quoad existentiam sive quoad actum physicum, ad eum fere modum quo apud Peripateticos complures, par les dicuntur esse in toto potenlia duntaxat, aut sicut Averroes et Zabarella putant elementa manere in mixto, refracta seilicet. ln animali v. g. equo existentiam sive aetum physicum sola habet forma dominans, rempe anima equi. Cum ens et unum convertantur, per illud ipsum res fiet una, per quod fiet exislens, atque ita cum animal totum sit existens per existentiam ab anima emanantem, corpus animalis constituetur unum per islam existentiam. Porro haec existentia modus quidam est substantialis ab anima sive forma totali ac dominante emanans atque caeteras partiales monadas afficiens et sihi subordinans, vi cujus fit ut ex his monadibus suhordinatis et illa dominante existat una substantia corporea qμae equus dicitur.

Ex jam positis fit, monadas quoad essentiam suam speetatas praescindendo al) existentia omni siveactu physico esse quidem substantias el entia prima metaphysice completa, quia actum metaphysicum hahent, rempe enlelechiam, non tamen esse complelas in ratione substantiae physicae, nisi quatenus et quando entelechia dominans existentiam atque adeo unitatem tribuit toti massae organieae v. g. corpori equino, ita ut haec ipsa nulli alteri entelechiae subordinata sit.

Haec porro existentia sive unitas ac vineulum substantiale, fateor, per se ne situm quidem realem tribuit monadibus inter se, posset enim existentia sive unitas illa haberi, quamvis omnes corporis equini monades