Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/529

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

516 Ycibuig au bcâ iåoficô.

non modificatio quae nascitur et périt. Non tamen est modus monadum, quia sive ponas sive tollas, nihil in monadibus mutatur. Non dico inter matériam et formam dari medium vinculum, sed ipsam compositi formam substantialem, et matériam primam sensu scholastico sumtam, id est potentiam primitivam, activam, et passivam, ipsi vinculo lanquam essentiae compositi inesse. Interim vinculum hoc suhstantiale naturabler, non essentialiter vinculum est. Exigit enim monades, sed non essentialiter involvit, quia existere potest sine monadibus, et monades sine ipso.

Si realizans phaenomena praesupponeret aliquid praeter monades, jam compositum esset realizatum contra hypothesin. Quioquid existit praeter Monades et Monadum modificationes, realizantis phaenomena consectarium est.

Etiam verae substantiae compositae non gignuntur, nisi ad sensum ; nam, ut saepe dixi, non tantum anima, sed et animal manet. Non oriuntur vel oeoidunt nisi modilioationes et (ex substantiatis) aggregata, id est aocidentia vel entia per iaccidens.

At ratione rerum (etiam sine respectu ad sapientiam divinam) judicamus, nos non solos existere, quia nulla apparet privilegii pro uno ratio. Nec ipse aliter ratione ’convincere poteris aliquem, qui oontenderet se solum exislere, alios a se tantum somniari..Sed ratio datur privilegii existentium prae non existentibus, seu cur non omnia possibilia existant. Caeterum etsi nullae exislèrent oreaturae praeter percipientem, ordo perceplus ostenderet sapientiam divinam. llaque nullus hic circulus, quamquam etiam sapientia

eo enim,

telligens,

non ideo

Dei a priori, non ex solo phaenomenorum ordine habeatur. Ex quod contingentia reperiuntur, reperitur Ens necessarium, id inut in Tbeodicaea ostendi. Si corpora mera essent phaenomena, lallerentur sensus. Neque enim sensus pronuntiant aliquid de rebus metaphysicis. Sensuum veracitas in eo consistit, ut phaenomena consentiant inter se, neque decipiamur eventibus, si rationes experimentis inaedilicatas probe sequamur.

Substantia agit quantum potest, nisi impediatur ; impeditur autem etiam subslantia simplex, sed naturaliter non nisi intus a se ipsa. Et cum dicitur monas ab alia impediri, hoc intelligendum est de alterius repraesentalione in ipsa. Autor rerum eas sibi invicem accommodavit, altéra pati dicitur, dum ejus consideratio alterius considerationi cedit.