Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/530

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibnig an-bcö îãoficfi. 517

Aggregatum résolvitur in par les, uon substantia composita ; quae partes componentes cxigit tamtum, verum non ex iis essentialiter constituitur, alioqui forêt aggregatum. Agit mechanice, quia in se habet vires primitivas seu essentiales et derivativas seu accidentales. Est Echo monadum, ex sua constilutione, qua semel posita exigit monades, sed non ab iis pendet. Etiam anima est Echo externorum, et tamen ab externis est independens. E

Quia nec monades, nec substantiae compositae partiales de substantia composita totalis essentia sunt, ideo salvis monadibus, vel aliis ingredientibus, substantia composita tolli potest, et vice versa. Si corpora mera essent phaenomena, existèrent tamen ut phaenomena, velut Iris.

Ais, corpora posso esse aliud quam phacnomena, etsi non sint substantiae. Ego puto, nisi dentur substantiae corporeae, corpora in phaenomena abire. Et ipsa aggregata nihil aliud sunt quam phacnomena, cum praeter monades ingredieutes, cactera per solam perceptionem addantur, eo ipso dum simul percipiuntur. Praeterea si solac rnonades esseut substantiae, alterutrum necessarium esset, aut corpora esse mera phaenomena, aut continuum oriri ex punctis, quod absurdum esse constat. Continuitas realis non nisi a vinculo substantiali oriri potest. Si nihil existeret substantiale praeter monades, seu si composita essent mera phaenomena, extensio ipsa nihil forêt nisi phaenomenon resultans ex apparentiis simultaneis coordinatis, et eo ipso omnes conlroversiae de compositione continui cessarent. Quod vero additur monadihus ut phaenomena realizentur, non est modificatio monadum, quia nihil in carum perceptionibus mutal. Ordines enim, seu relationes, quae duas monades jungunt, non sunt in alterutra monade, sed in utraque aeque simul, id est, revera in neutra, sed in sola mente ; banc relationem non intelliges, nisi addas vinculum reale, seu substantiale aliquid, quod sit subjectum communium, seu conjungentium praedicatorum et modificationum. Neque enim puto a te statui accidens, quod simul insit duobus subjectis, et unum, ut sic dicam, pedem in uno, alterum in altero habeat.

Quantitas continua non addit impenetrabilitatem (nam ea etiam loco tribuitur) sed matéria. Et vos ipsi statuitis impenetrabilitatem exigi tantum a matéria, non esse de ejus essentia.

Substantia composita non consistit formaliter in monadibus et carum