Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/531

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

518 Slcibnig an bcô îåoficå.

suhordinatione, ita enim merum forêt aggregatum seu ens per accidens, sed consistit in vi activa, et passiva primitiva, ex quibus oriuntur qualitates et actiones passionesque compositi, quae sensihus deprehenduntur, si plus quam phaenomena esse ponantur.

Dicis, modil’icari su hstantialiter esse monades habere modum, qui eas faciat naturale principium opérationum. Sed quid, quaeso, ille modus, estne qualitas ? estne aclio ? Mutatne monadum perceptiones ? Nihil tale dîci debet ; revera substantia est, non monadunn modus, etsi naturaliter ei monades respondeanl. Monades non sunt principium opérationum ad extra. Nescio quid le adigat, ut subslanlialilatem compositi facias monadum modum, id est, revera accidens. Non est opus ut statuamus substantias oriri interireque ; imo si statuimus, evertemus substantiae naturam, recidemusque in aggregata seu Eutia per accidens. Quod vulgo substantias dicunt, revora nou sunt nisi substantiala. Philosophi Peripatetici dum generationem et corruptionem veram substantiarum crediderunt, in difficultates inexplicabiles inciderunt circa originem l’ormarum aliaque, quae omnia meo explicandi modo cessant.

Ita est, uv ais, ubi substantia illa absoluta realizans Phaenomena ponitur, statim habetur substantia compositi, sed à Deo regulariter agente non ponitur, nisi dentur ingredientia, rempe monades, aut aliae substantiae compositae partialesque. Interim liaec ingredientia lormaliter non insunt ; exiguntur, non necessario requiruntur. ltaque miraculo abesse possunt, id est, isla ingredientia non sunt lormaliter constitutiva ; sunt constitutiva in aggregatis, non in veris substantiis. Dices, cum substantia composita abest, monades vero vel ingredientia non adsunt, nemo dicet adesse compositum. Respondeo : nemo dicet, nisi edoctus sit, esse miraculum ; sie nemo dicet. Corpus Christi adesse in Eucliaristia, nisi edoctus hoc miraculo fieri. Ignosce, quod saltatim scribo, et ideo fortasse non semper Satisfacio ; nam ad anteriora scripta recurrere nou possum. Inde interdum quaedam species contradictiouis fortasse orietur. Re tamen excussa erit magis in modo enuntiandi, quam rehus. Nescio, an, ubi et quomodo dixerim modificationem rei non extensae facere rem extensam.

Omnis perfectio meo judicio ad lincam sapientiae pertinet. Porro finea sapientiae eo tendit, ut perfectio maxima introducatur, quam res capit. ltaque si quae perfectiones sunt aliis compatihiles, non omittentur. Et talis est perfectio harmoniae praestabililae, quae etiam altioribus rationibus