Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/154

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

nullus terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio incedat, ingredientemque pedibus maritum, in quantum patitur sexus, imitetur ? Decuerit hoc illam , etiamsi diversa tu facias ; sub hac vero modestia viri, quantam debet verecundiam uxor marito, femina sibi !

LXXXIV. Soror autem tua, ut se sororem esse meminit !

ut in illa tua simplicitas, tua veritas, tuus

candor agnoscitur ! ut, si quis eam uxori tuæ conferat, dubitare cogatur, utrum sit efficacius ad recte viven- 2 dum, bene institui, an [1] feliciter nasci. Nihil est tam pronum ad simultates quam aemulatio, in feminis praesertim ; ea porro maxime nascitur ex conjunctione, alitur aequalitate, exardescit invidia, cujus finis est 3 odium. Quo quidem admirabilius existimandum est, quod mulieribus duabus, in una domo parique fortuna, 4 nullum certamen, nulla contentio est. Suspiciunt invicem, invicem cedunt ; quumque te utraque effusissime diligat, nihil sua putant intéressé utram tu magis ames. Idem utrique propositum , idem tenor vitae, nihilque ex quo sentias duas esse. Te enim imitari , te subsequi 5 student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque tuos, habet. Inde moderatio, inde etiam perpetua securitas ; neque enim unquam periclitabuntur esse privatæ, quæ- 6 non desierunt. Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, quod certatim deprecatae sunt, quandiu appellationem Patris patriae tu récusasses : seu quod plus esse in eo judicabant, si uxor et soror tna, quam si 7 augustæ dicerentur. Sed quaecunque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae sunt quæ in animis nostris el sint et habeantur augustæ, quia non vocantur. 8 Quid enim laudabilius feminis, quam si verum honorem non in splendore titulorum, sed in judiciis hominum reponant ; magnisque nominibus paresse faciant, etiam dum recusant ?

  1. Omnes mss. prcrter vnum aut ; contra grammaticir regulas.