Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/168

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

cumdem in annum consulatum nostrum contulisti ? Ergo non alia nos pagina, quam te 1 consulem accipiet ; et nostra quoque nomina addentur fastis, quibus ipse 3 præscriberis. Tu comitiis nostris præsidere , tu nobis sanctissimum illud carmen præire dignatus es : tuo judicio consules facti, tua voce renunciali sumus, ut idem honoribus nostris suffragator in curia, in campo 4 declarator exsisteres. Nam quod eum potissimum mensem 2 attribuisti, quem tuus natalis exornat, quam pulchrum nobis, quibus edicto, quibus spectaculo celebrare continget diem illum triplici gaudio lætum , qui principem abstulit pessimum, dedit optimum, melio- 5 rem optimo genuit ! Nos sub oculis tuis augustior solito currus accipiet ; nos, inter secunda omina et vota certantia, quæ præsenti libi conferentur, vehemur alacres, et incerti ex utra parte raajor auribus nostris accidat clamor.

XCIII. Super omnia tamen praedicandum videtur, quod pateris consules esse quos fecisti. Quippe nullum periculum, nullus ex principe metus consulares animos debilitat et frangit ; nihil invitis audiendum, nihil coactis decernendum erit. Manet manebitque honori veneratio sua ; nec securitatem auctoritate perdemus. 2 Ac, si quid forte ex consulatus fastigio fuerit deminutum, nostra hæc erit culpa, non seeuli. Licet enim quantum ad principem, licet tales consules agere, 3 quales ante principes erant. Ullamne tibi pro beneficiis referre gratiam parem possumus ? nisi tamen illam , ut semper nos meminerimus consules fuisse , et consules tuos ; ea sentiamus, eacenseamus quæ consularibus digna sunt ; ita versemur in republica, ut creda- 4 mus esse rempublicara ; non consilium nostrum, non operam subtrahamus ; nec disjunctos nos et quasi dii. Schwartz ct post- cum Gesn. et Schœfcr : quam quæ te. Illud quar abest a tribus regiis — 2. Tres regii : eos potissimum mensi attribuisti