Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/24

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

scendenti de more Capitolium, quanquam non id agentium civium clamor, ut jam priricipTj occurrit. Siquidem romnis turba quæ limen insederat, ad ingressum tuum/ foribus reclusis, illa quidem, ut tunc arbitrabatur, deum, ceterum, ut docuit eventus, te consalutavit imperatorem. Nec aliter a cunctis omen acceptum est. Nam ipse intelligere nolebas ; recusabas enim imperare ; recusabas, quod bene erat imperaturi. Igitur cogendus fuisti ; cogi porro non poteras, nisi periculo patriæ et nutatione reipublicae. Obstinatum enim tibi non suscipere imperium, nisi servandum fuisset. Quare ego illum ipsum furorem motumque castrensem reor exstitisse, quia magna vi magnoque terrore modestia tua vincenda erat. Ac, sicut maris cœlique temperiem turbines tempestatesque commendant ; ita, ad augendam pacis tuæ gratiam, illum tumultum praecessisse crediderim. Habet has vices conditio mortalium, ut adversa ex secundis, ex adversis secunda nascantur. Occultat utrorumque semina deus, et plerumque bonorum malorumque causae sub diversa specie latent.

VI. Magnum quidem illud seculo dedecus, magnum reipublicae vulnus impressum est. Imperator et parens generis humani obsessus, captus, inclusus ; ablata mitissimo seni servandorum hominum potestas ; ereptumque principi illud in principatu beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec sola erat ratio quæ te publicae salutis gubernaculis admoveret, prope est ut exclamem tanti fuisse. Corrupta est disciplina castrorum, ut tu corrector emendatorque contingeres ; inductum pessimum exemplum, ut optimum opponeretur ; postremo coactus princeps, quos nolebat, occidere, ut daret principem qui cogi non posset. Olim tu quidem adoptari merebare ; sed nescissemus quantum tibi deberet imperium, si ante adoptatus esses. Exspectatura est tempus in quo liqueret, non tam accepisse te beneficium quam dedisse. Confugit in sinum tuum