Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/34

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

videretur. Tu sideribus patrem intulisti, non ad melum civium, non in contumeliam numinum, non in hono- rem tuum, sed quia deum credis. Minus est hoc, quum fil ab iis qui et sese deos putant. Sed licet illum aris, pulvinaribus, flamine colas, non alio magis tamen deum et facis et probas, quam quod ipse talis es. In principe enim qui, electo successore, fato concessit, una eademque certissima divinitatis fides est, bonus successor. Num ergo tibi ex immortalitate patris aliquid arrogantiæ accessu ? iSum hos proximos, divinitate parentum desides ac superbos, potius quam illos veteres et antiquos aemularis, qui hoc ipsum imperium peperere ? quod modo hostes invaserant conlempserantque ; cujus[1] pulsi fugatique non aliud majus habebatur indicium, quam si triumpharetur. Ergo sustulerant animos, et jugum excusserant ; nec jam nobiscum de sua libertate, sed de nostra servitute certabant ; ac ne inducias quidem, nisi æquis conditionibus, inibant, legesque ut acciperent, dabant.

XII. At nunc rediit omnibus terror et metus, et votum imperata faciendi. Vident enim romanum ducem, unum ex illis veteribus et priscis, quibus imperatorium nomeu addebant contecti cædibus campi et infecta victoriis maria. Accipimus obsides ergo, non emimus ; nec ingentibus damnis immensisque muneribus paciscimur ut vicerimus. Rogant, supplicant ; largimur, negamus, utrumque ex imperii majestate. Agunt gratias qui impetraverunt ; non audent queri quibus negatum est. An audeant, qui sciant te adsedisse ferocissimis populis eo ipso tempore quod amicissimum illis, difficillimum nobis ; quum Danubius ripas gelu jungit, duratusque glacie ingentia tergo bella transportat ; quum feræ gentes non telis magis, quam suo cœlo, suo sidere armantur ? Sed ubi in proximo tu, nun secus ac si mutatæ

  1. Schwartz : quoniam imperator ls, cujus pulsi, etc.