Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/36

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
22
PANEGYRICUS TRAJANO DICTUS.

temporum vices essent, illi quidem latibulis suis clausi tenebantur ; nostra agmina percursare ripas, et aliena occasione, si permitteres, uti, ultroque hiemem suam barbaris inferre gaudebant.

XIII. Ilæc tibi apud hostes veneratio. Quid apud milites ? quam admirationem, quemadmodum comparasti ? quum tecum inediam, tecum ferrent sitim ; quum , in illa meditatione campestri, militaribus turmis imperatorium pulverem sudoremque misceres, nihil a ceteris nisi robore ac praestantia differens ; quunuclibero Marte, nunc cominus tela vibrares, nunc vibrata susciperes, alacei virtute militum, et lætus quoties aut cassidi tuae aut clypeo gravior ictus incideret 2(laudabas quippe ferientes, hortabarisque ut auderent, et audebant jam) ; quum, spectator moderatorque ineuntium certamina virorum, arma componeres, tela lentares, ac, si quod durius accipienti videretur, ipse vibrares. 3Quid quum solatium fessis, ægris opem ferres ? Non tibi Aoris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante lustrasses ; nec requiem corpori, nisi post omnes, dare. 4Hac mihi admiratione dignus imperator non videretur, si inter Fabricios, et Scipiones, et Camillos talis esset. Tunc enim illum imitationis ardor, semperque melior aliquis accenderet. 5Postquam vero studium armorum a manibus ad oculos, ad voluptatem a labore translatum est ; postquam exercitationibus nostris non veteranorum aliquis, cui decus muralis aut civica, sed græculus magister adsistit ; quam magnum est unum ex omnibus patrio more, patria virtute lætari, et, sine æmulo ac sine exemplo, securn certare, secum contendere, ac, sicut imperat solus, solum ita esse qui debeat imperare !

XIV. Nonne incunabula haec tibi, Cæsar, et rudimenta, quum puer admodum parthica lauro gloriam patris augeres, nomenque Germanici jam tum mererere ; quum