Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/38

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
24
PANEGYRICUS TRAJANO DICTUS.

ferociam superbiamque Pariliorum, ex proximo auditus, magno terrore cohiberes, Rhenumque et Euphratem admirationis tuæ societate conjungeres ; quum orbem terrarum non pedibus magis quam laudibus peragrares, apud eos semper major et clarior quibus postea contigisses ? et necdum imperator, necdum dei filius eras. 2 Germaniam quidem quum plurimæ gentes, ac prope infinita vastitas interjacentis soli, tum Pyrenaeus, Alpes, immensique alii montes, nisi his comparentur, muniunt dirimuntque. {{Note marginale|g|3}Per hoc omne spatium quum legiones duceres, seu potius (tanta velocitas erat !) raperes, non vehiculum unquam, non equum respexisti. Levis hic, non subsidium itineris, sed decus, et cum ceteris subsequebatur ; ut cujus nullus tibi usus, nisi quum die stativorum proximum campum alacritate, discursu, pulvere attolleres. 4Initium laboris mirer, an finem ? multum est quod perseverasti, plus tamen quod non timuisti ne perseverare non posses. 5Nec dubito quin ille, qui te, inter illa Germaniæbella ab Hispania usque, ut validissimum præsidium, exciverat, iners ipse alienisque virtutibus tunc quoque invidus imperator, quum ope earum indigeret, tantam admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quantam ille genitus Jove, post sævos labores duraque imperia, regi suo indomitus semper indefessusque referebat ; quum aliis super alias expeditionibus itinere illo[1] dignus invenireris.

XV. Tribunus vero disjunctissimas terras, teneris adhuc annis, viri firmitate lustrasti ; jam tunc præmonente fortuna ut diu penitusque perdisceres, quæ mox praecipere deberes. 2Neque enim prospexisse castra, brevemque militiam quasi transisse contentus, ita egisti tribunum, ut esse statim dux posses, nihilque discen-

  1. Sic mss.omnes. Plerique editi : munere alio.