Page:Plotin - Ennéades, t. II.djvu/596

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
546
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.


(Ad Philippenses, I, 21, 24) ? » — Sic existimo. — At ista ejus affectio qua nullas adversitates mortemve formidat, quid aliud quam fortitudo dicenda est[1] ? — Et hoc agnosco. — Jam vero ipsa ejus ordinatio quæ nulli servit nisi uni Deo, nulli coæquari nisi purissimis animis, nulli dominari appetit nisi naturæ bestiali atque corporeæ, quæ tandem virtus tibi esse videtur ? — Quis non intelligat hanc esse justitiam[2] ? — Recte intelligis. — Sed illud jam quiero, quum prudentiam[3] superius jam eam esse constiterit inter nos, qua intelligit anima ubi ei consistendum sit, quo sese attollit per temperantiam, id est conversionem amoris in Deum[4], quæ caritas dicitur, et aversionem ab hoc sæculo, quam etiam fortitudo et justitia comitantur, utrum existimes, quum ad suæ dilectionis et conatus fructum perfecta sanctificatione pervenerit, perfecta etiam vivificatione corporis sui, et deletis de memoria phantasmatum turbis[5], apud Deum ipsum solo Deo vivere cœperit, quum impletum fuerit quod divinites nobis hoc modo promittitur : « Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia quum apparuerit, similes illis erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (B. Johannis ep. I, III, 2). » Quæro ergo utrum existimes has ibi virtutes quas commemoravimus, etiam tunc futuras ? — Non video, quum adverse præterierint quibus obluctatur, quomodo aut prudentia ibi esse possit, quæ non eligit quid sequatur nisi in adversis ; aut temperantia, quæ amorem non avertit nisi ab adversis ; aut fortitudo, quæ non tolerat nisi adversa ; aut justitia, quæ non appetit æquari beatissimis animis et inferiori naturæ dominari nisi in adversis, id est nondum assecuta id ipsum quod appetit. — Non usquequaque absurda est responsio tua, et quibusdam doctis[6] visum hoc esse non nego. Sed ego, consulens libros quos nulla antecellit auctoritas, ita invenio dictum esse : « Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psalm., XXXIII, 9). » Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit : « Si tamen gustastis quoniam suavis est Dominus (B. Petri ep. I, II, 3), » hoc esse arbitror quod agitur in his virtutibus quœ ipsa conversione animum purgant[7]. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate æternarum… Contexit deinde cetera et dicit : « in lumine tuo videbimus lumen. Prætende misericordiam tuam scientibus te (Psalm, xxxv, 9). » In lumine, scilicet in Christo accipiendum, qui

  1. Voy. Enn. I, liv. II, § 3, p. 55-56.
  2. Ibid., p. 56.
  3. Ibid., p. 55.
  4. Ibid., § 4, p. 61.
  5. Voy. ci-dessus, Enn. III, liv. VI, § 5, p. 136, et la note 2.
  6. Cette expression désigne Plotin et Porphyre. Voy. ci-dessus, p. 305, note 1.
  7. Voy. Enn. I, liv. II, § 4 ; t. I, p. 57.