Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/146

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Praestabat castas humilis fortuna Latinas
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
Tecta labor, somnique breves, et vellere Tusco
Vexate duraeque manus, ac proximus urbi
Annibal, et stantes Collina in turre mariti.
Nunc patimur longae pacis mala : saevior armis
Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perit. Hinc fluxit ad istos.
Et Sybaris colles : hinc et Rhodos, et Miletos,
Atque coronatum, et petulans, madidumque Tarentum.
 

Prima peregrinos obscena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
Divitiae molles. Quid enim Venus ebria curat ?
Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit,
Grandia quae mediis jam noctibus ostrea mordet,
Cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, 28
Cum bibitur concha, cum jam vertigine tectum
Ambulat, et geminis exsurgit mensa lucernis.
I nunc, et dubita qua sorbeat aëra sanna
Tullia, quid dicat note collactea Maurae,
Maura Pudicitiae veterem cum praeterit aram.
Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic,