Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/150

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Illa jubet sumpto juvenem properare cucullo.
Si nihil est, servis incurritur. Abstuleris spem
Servorum, veniet conductus aquarius hic si
Quaeritur et desunt homines : mora nulla per ipsam,
Quo minus imposito clunem submittat asello. 29
 
Atque utinam ritus veteres, et publics saltem
His intacta malis agerentur sacra ! Sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quae psaltria penem 30
Majorem quam sunt duo Caesaris Anticatones 31
Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
Intulerit, ubi velari pictura jubetur,
Quaecumque alterius sexus imitata figuram est.
Et quis tunc hominum contemptor numinis ? aut quis
Simpuvium ridere Numae, nigrumque catinum,
Et vaticano fragiles de monte patellas
Ausus erat ? Sed nunc ad quas non Clodius aras ?
Audio quid veteres olim moneatis amici :
Pone seram : cohibe. Sed quis custodiet ipsos
Custodes ? Cauta est, et ab illis incipit uxor.
 
Jamque eadern summis pariter minimisque libido :
Nec melior silicem pedibus quae conterit atrum,
Quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem ;
Conducit comites, sellam, cervical, arnicas,
Nutricem, et flavam, cui det mandata, puellam.
Haec tamen argenti superest quodcumque paterni