Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/156

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Excipit ad portas : quosdam facit. Isse Niphaten
In populos, magnoque illic cuncta arva teneri
Diluvio, nutare urbes, subsidere terras,
Quocumque in trivio, cuicumque est obvia, narrat.

 
Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam quae
Vicinos humiles rapere, et concidere loris
Exorata solet ; nal si latratibus alti
Rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
Afferte, atque illis dominum jubet ante feriri,
Deinde canem. Gravis occursu, teterrima vultu,
Balnea nocte subit : conchas et castra moveri
Nocte jubet : magno gaudet sudare tumultu,
Cum lassata gravi ceciderunt brachia massa, 33
Callidus et cristae digitos impressit aliptes,
Ac summum dominae femur exclamare coegit.
Convivae miseri interes somnoque fameque
Urgentur. Tandem illa venit rubicundula, totum
Oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna, 34
Admotum pedibus, de quo sextarius alter
Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim.
Dum redit, et loto terram ferit intestino,
Marmoribus rivi properant, aut lata Falernum
Pelvis olet : nam sic, tanquam alta in dolia longus
Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergo maritus 35