Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/158

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Nauseat, atque oculis bilem substringit opertis.
 
Illa tamen gravior, quae, cum discumbere coepit,
Laudat Virgilium, periturae ignoscit Elisa :
Committit vates et comparat ; inde Maronem,
Atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
Turba jacet, nec causidicus, nec praeco loquatur,
Altera nec mulier ; verborum tanta cadit vis !
Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
Pulsari. Jam nemo tubas, nemo aera fatiget :
Una laboranti poterit succurrere Lunae.
Imponit finem sapiens et rebus honestis. 36
Nam quae docte nimis cupit et facunda videri,
Crure tenus medio tunicas succingere debet,
Caedere Sylvano porcum, quadrante lavari 37
Non habeat matrona, tibi quae juncta recumbit,
Dicendi genus ; aut curtum sermone rotato
Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes :
Sed quaedam ex libris et non intelligat. Odi