Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/188

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. 7
Ille et militi multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro. 8
Quod non dant proceres, dabit histrio. Tu Camerinos
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas !
Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.
Quis tibi Maecenas ? quis nunc erit aut Proculeius,
Aut Fabius ? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter ?
Tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
Pallere, et vinum toto nescire decembri.
 

Vester porro labor fecundior, historiarum
Scriptores ; petit hic plus temporis, atque olei plus :
Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus, et crescit multa damnosa papyro.
Sic ingens rerum numerus jubet, atque operum lex.
Quae tamen inde seges ? terre quis fructus apertae ?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti ?
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.
 

Dic igitur, quid caussidicis civilia praestent
Officia, et magno comites in fasce libelli ?