Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/250

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Tantumdem, atque illi sellas donare curules,
Illum exercitibus præponere ? tutor haberi
Principis auguste Caprearum in rupe sedentis 10
Cum grege Chaldæo ? Vis certe pila, cohortes,
Egregios equites et castra domestica. Quid ni
Hæc cupias ? et, qui nolunt occidere quemquam,
Posse volunt. Sed quæ præclara et prospera tanti,
Ut rebus lætis per sit mensura malorum ?
Hujus, qui trahitur, prætextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas,
Et de mensura jus dicere, vasa minora
Frangere pannosus vacuis ædilis Ulubris ?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Sejanum : nem qui nimios optabat honores,
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat
Excelsæ turris tabulata, unde altior esset
Casus, et impulsæ præceps immane ruinæ.

Quid Crassos, quid Pompeios evertit, et ilium
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites ?
Summus nempe iocus, nulla non site petitus,
Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine cæde et vulnere pauci
Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

Eloquium et famam Demosthenis aut Ciceronis,