Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/254

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Romanus Grajusque ac Barbarus induperator
Erexit ; causas discriminis atque laboris
Inde habuit tanto major famæ sitis est, quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Præmia si tollas ? Patriam tamen obruit olim
Gloria paucorum, et laudis tituhique cupido,
Hæsuri saxis cinerum custodibus, ad quæ
Discutienda valent sterilis mala robora ficus ;
Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.

Expende Annibalem : quot libras in duce summo
Invenies ? Hic est quem non capit Africa Mauro
Perfusa Oceano, Niloque admota tepenti,
Rursus ad Æthiopum populos alliosque elephantos !
Additur imperiis Hispania ; Pyrenæum
Transilit : opposuit natura Alpemque nivemque ;
Diducit scopulos, et montem rumpit aceto 14
Jam tenet Italiam ; tamen ultra pergere tendit :
Actum, inquit, nihil est, nisi Pœno milite portas
Frangimus, et media vexillum pono Suburra.
O qualis facies, et quali digna tabella, 15
Quum Gætula ducem portaret bellua luscum !